Nosce te ipsum et alios


   Ingenii nimis subtilis esse uidetur Ioannis Audoeni Cambro-Britanni de adagio Persiano lusus hic:


    Quippe Persius quaestionem posuit illam in ore suo, cui respondet alter in prima eius Satirarum primi libri:

                            '...o mores, usque adeone
scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?'
'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est".'

    Quod dictum alio modo sibi uelle uidetur: "Itane uero scientia tua nihil est, nisi alii nouerint te esse scientiâ praeditum?" Vel etiam: "Ergone uanam gloriam uelut ultimum finem studiorum tuorum constituis?".
    Sed crassa Minerua mea haud bene intellegit lusum Audoeneum illum tam subtilem in ore politici positum, quem sunt etiam qui dicant esse similem huius:


    Quid uos censetis, candidi lectores, de adagio illo Persiano ab Audoeno salsiuscule uso?  Vtcumque est, hoc tamen aliud eius epigramma de religioso politicoque facilius est captu et luce clarius:



Comentarios

  1. Anónimo15:57:00

    Pablus Eglesiae LOL

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ha! Certe Paulus Ecclesiae bene noscere se ipsum et alios uidetur!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria