7.05.2014

Breuiculum effugium


     Breuiculo effugio fructa sum hac hebdomade superiore una cum familia amicisque, septem denique homines fuimus quattuor dies. Quod optimum fuit necnon mihi necessarium, quoniam annus academicus, etiamsi nondum persolutus, fuerit admodum negotiosus et huiuscemodi esse perget saltem usque ad finem mensis, praesertim diebus continentibus, quippe quae noua exspectem maximi momenti... Sed de rebus academicis scribere nolo hodie. Ad alia iucundiora transeamus.

        Haud primum Londinum uisitaui, nam quidem abhinc fere quindecim annos iter breuissimum (breuius quam hoc) feci in terram Britannorum, nempe duos pressissimos dies Londinum (quibus fere nihil fructa sum, quia particeps fueram cuiusdam conuenticuli ideoque fere nihil urbis uidi neque spectaui), duos tranquilliores dies aliud in oppidum uicinum, ubi sepultus est auctor ille egregius, qui fabulam 'Aliciae in terra mirabili' scripsit, et ubi etiam leuir illo in tempore uersabatur. Sed confitendum est hanc alteram excursionem Londinensem magis mihi arrisisse quam primam, nam caput Regni Britannorum recordabar et foedius et insulsius.
Locus frigidus et cinereus et pluuiosus. Quisnam negare audeat?

      Ciuitas quidem est frigida et pluuiosa et colore nimis cinereo uel plumbeo praedita (quisnam negare audeat?), sed hac de causa ibidem colores pauci, quibus ea ornata est, maxime ruber et caeruleus et viridis, magnopere eminent prae fuscis, qui eam iugiter induunt.
          Videte exempla nonnulla:

Ruber color inter lapides splendent
 Gallus superbus pugnat cum caelo pro colore.

Viridis timide apparet apricus
Rubrum ante ramos

   Vicus autem, quo multum delectata sum, fuit is cui nomen est "Camden Town". Oculi enim mei numquam spectauerant aliquod similius, congeriem scilicet odorum et colorum tumultum.

Vicus tabernarum et colorum et odorum plenissimus

   Sed quod difficilius intellectu simulque inauditum atque mirum uisu mihi fuit hoc: quamuis plerique homines orbis terrarum respuere studia Humanitatis et Musas mansuetiores conculcare uideantur, umquam tamen non uidisse tot uiros, tot feminas, tot pueros, tot puellas ambulantes spectatores omnibus in Museis, praesertim in illo, quod condit tanta mirabilia aliena, scilicet Graeca Romanaque et Aegyptia inter alia, ut per quasdam cameras atque andrones uix transire possemus:

Cur mortem magnopere miramur?
Lapis trilinguis clarissimus (196 a.C.n.): ne ad uitreum quidem appronpiquare potui.
Vas uitreum album et cyaneum uiolaceum (saeculo I p.C.n. ineunte)
Vestibulum Musei Britannici frequentatum
Aureae Nereides

     Omnes inscriptiones Latinae Graecaeque, quas inueni, in Museo inerant. Videte has mihi dilectissimas in scholis aliquando usurpatas:

Ca. 80 a.C.n.
Ca. 100-200 p.C.n.

    Paucas autem inscriptiones (ne fere nullam dicam) Latinas repperi ultra Museum, scilicet in uiis urbanis, nisi unam aut alteram, nam fere omnes tituli incisi erant lingua barbara.

Anno 1910º inscriptum est
        Ceterum tantum duos libros emi hoc in itinere, alterum filiae (nempe lexicum Coreano-Anglicum), alterum mihi Latino-Anglicum, de quo alio die plura scribam otiosa et paginas monstrabo nonnullas. Interim en uobis, lectores mei carissimi, imago libri frontis:


          Breuissimum denique atque iucundum fuit effugium hoc Londinense, in quo tandem aliquando sol, ubi uix splendet, ultimo die nobis ualedicere uoluit:


2 comentarios:

  1. Maxime arrident hae imagines narratioque, sed ultimam pro dolor videre nequeo (nihil enim post verba apparet, quae sunt “nobis valedicere voluit").

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Aperiunt et claudunt commentarium hunc insulsum duae breuiculae pelliculae ex situ retis uniuersalis c.n. 'You Tube' descriptae, quas nescio cur uidere non tibi liceat. Vinculum ad situm illum externum apposui.

      Eliminar