9.28.2014

De Sale Musarum

   September mensis tandem aliquando ad finem peruenit, qui procul dubio fuit admodum inusitatus, nam res uariae academicae finem quoque ceperunt extremum. Quarum alia inopinatam uicissitudinem atque mutationem tristem nobis adtulit (uerba haec dedico Gulielmo), aliae tres ad institutionem scholasticam (Begoniae discipulae gratulor) atque ad inuestigationem umbraticam (de Plinio Maiore et de Horatio Landinoque) attinentes feliciter mihi perfectae sunt, aliam postremo, quam abhinc anno uno umeris libenter sustinui, libello memoriali ad quosdam iudices tandem misso, hodie uobis, lectores mei fideles, commendo, quamuis confitendum sit iam aliquot hebdomades per rete omnium gentium praesto esse paginam quae adhuc struitur propositum continens.

    Fuit quidem Irisatus noster, qui -silens nunc temporis- olim nomen mihi monuerit huius propositi, cum quendam librum epigrammatum monstrauisset, cuius titulo lecto uti decreuerim, ut nouum inceptum inscriberem, quod est Sal Musarum. Nescio equidem utrum hae Musae mansuetiores uitam acturae sint diuturnam et salsam an potius breuissimam et insulsam, sed utcumque res sese habet, pro modulis meis conabor cum eis ipsis aliisque salsis sociis concinare et pares esse huic incepto humanitatis.

       Varia erunt pensa et exercitationes et munera mihi facienda, ut ad scopum ipsa recte dirigam. Adhuc autem prorsus ignoro ad quem calcem decursura sim, quoniam ex incerto carcere initium semper sumam. Omnia enim de cursoribus strenuis atque audentibus pendebunt qui cursitare uelint mecum.

       Gustare enim nolite dedignari, candidi lectores, hunc Salem Musarum, nam qui tot milia salium ubique linxerunt, Musarum Charitumque Apollinisque consalenei facti sunt et inde cum Musis Gratiisque cumque Phoebo multos modios salis comederunt.


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada