De die natali cuiusdam homuncionis uitrei
Hodie annus quingentesimus quadragesimus octauus agitur, ex quo Desiderius Erasmus Roterodamus dicitur natus esse. Cuiusnam autem hoc refert? Fere nullius procul dubio. Nam si nomen Erasmi hodie proferamus, in mente plerorumque et maxime iuniorum tantummodo ueniet imago stipendiorum Europaeorum istorum, quorum ope discipulis licet peregrinari toto Vetere Orbe, etiamsi non sine minima difficultate propter penuriam ipsius stipendii.
Sunt autem nonnulli (homines sane eruditi), qui merito celebrent diem natalem illius uiri, qui tot tantaque opera -colloquia nempe, epistulas, annotationes, carmina, apologias, declamationes, encomia, orationes, progymnasmata, precationes, responsiones et ita porro- nobis reliquit sermone antiquorum Romanorum uiuide scripta saeculo sexto et decimo. Quorum quidem memorum alium inueni partes agentem ipsius Erasmi (rem miram!), qui sibi ipsi gratuletur usurpans loquelam, qua dubito quin Roterodamus ille umquam scripsisset:
Sunt autem nonnulli (homines sane eruditi), qui merito celebrent diem natalem illius uiri, qui tot tantaque opera -colloquia nempe, epistulas, annotationes, carmina, apologias, declamationes, encomia, orationes, progymnasmata, precationes, responsiones et ita porro- nobis reliquit sermone antiquorum Romanorum uiuide scripta saeculo sexto et decimo. Quorum quidem memorum alium inueni partes agentem ipsius Erasmi (rem miram!), qui sibi ipsi gratuletur usurpans loquelam, qua dubito quin Roterodamus ille umquam scripsisset:
Today is my #birthday! You're welcome to join the birthday party at Rotterdam City Hall from 4:30 pm!
— Desiderius Erasmus (@DesideriErasmus) octubre 28, 2014
Nothing can be written that is not liable to be misinterpreted. April 30, 1526
— Desiderius Erasmus (@DesideriErasmus) octubre 28, 2014
Alios quoque offendo, qui linguis uernaculis (praesertim Anglice et Hispanice) memorant sententias insignes, quas auctor Laudis Stultitiae ad memoriam posteritatemque prodidit:
"Your library is your paradise."
-- Desiderius Erasmus. He was born #OnThisDay in 1466.
Img: Hans de Meij pic.twitter.com/K179m3Zz1Q
— ✍ Bibliophilia (@Libroantiguo) octubre 28, 2014
"En el país de los ciegos, el tuerto es el rey"
-- Erasmo de Rotterdam, nacido #TalDíaComoHoy en 1467 pic.twitter.com/WhUfjNzWfW
— ✍ Bibliophilia (@Libroantiguo) octubre 28, 2014
"In the country of the blind the one eyed man is king."
Desiderius Erasmus was born #OnThisDay, Oct. 28, 1466. pic.twitter.com/jxXcCSj4CA
— ✍ Bibliophilia (@Libroantiguo) octubre 28, 2014
'Soporto a esta Iglesia hasta que vea a otra mejor y ella está obligada a soportarme hasta que yo sea mejor'.
(#Erasmo, en 'Hyperaspistes')
— Almudena Serrano (@almudenasm_) octubre 28, 2014
Firma de #Erasmo de Rotterdam | Carta al papa Clemente VII - 1524, febrero, 13. Basilea) | #Archivo Secreto Vaticano pic.twitter.com/lOS1VXulMo
— Almudena Serrano (@almudenasm_) octubre 28, 2014
Bene scio non omnes linguam pulchram Erasmicam intelligere fortunatos posse (uae uobis amantibus miseris, utpote qui non ualeatis!) ideoque eis necesse est magna opera quae exstant Roterodami euoluere per interpretes haud semper locupletissimos.
Quamobrem ego hodie diem celebrare natalem Erasmi cupio uiua uoce atque uobiscum lectoribus candidis et humanitate praeditis compartiri quaedam eius uerba, quae, ubi primum offendi, perpetuo animo meo fixa manserunt:
Erasmi epistula nuncupatoria editionis Naturalis Historiae ad Stanislaum Turzo (Basileae 1525) |
Quae uerba legenda sunt uobis una cum his, quae ille homo et clarissimus et humanissimus exarauit annos nouem et sexaginta natus, uno uidelicet anno ante quam de uita decessit:
“Erasmus Rot. Bartholomaeo Latomo s.d.” (Basileae, 24 Augusti a 1535). |
Venga, va. Te dejo un comentario. Wingardium Lebiosae!
ResponderEliminar(Estuve de Erasmus en Roma LOL.)
Num istud Latine tantummodo dicere uales, puella Erasmiana?
EliminarHablo latín moderno jijijiji Pues trabajo en latín en la complu, así que no me digas!
EliminarVae! Putabam puellam Erasmianam potius Erasmice locuturam esse.
EliminarCarolus Alexandrae S·P·D
ResponderEliminarValde mihi placet ista tua Erasmi memoratio!
Et cogitatio ultima quam nobis resumpsisti ("ego si numerem...") aliquo modo me tulit ad verba dignissima illius Petrarci:
"Optarem plane, si daretur, non iunior quidem esse sed inter actus honestiores ac studia senuisse; neque gravius quicquam fero quam tanto in tempore nondum quo debuerim peruenisse. Ideo adhuc nitor, siquo modo forsan ad uesperam diurnam desidiam reparare contingeret et sepe michi per animum recursat seu cesareum illud sapientissimi principis Augusti: 'Sat celeriter fieri quicquid fiat satis bene'; seu illud philosophicum doctissimi Platonis: 'Beatum cui etiam in senectute contigerit ut sapientiam uerasque opiniones assequi possit'; seu denique catholicum illud sacratissimi patris Ambrosii: 'Beatus plane qui uel in senctute surrexit ab errore, beatus qui uel sub ictu mortis animum auertit a uitiis'.
(Ad Iohannem de Certaldo)
Gratias tibi ago multas, Carole, non solum pro uerbis humanissimis Petrarcae a te memoratis admodum quadrantibus illis Erasmi, sed etiam pro scriptorio meo uisitando.
Eliminar