10.14.2014

Dono dedit dedicauit

  Hodie mane dum per andrones bibliothecae academicae ambulabam quaedam lexica quaerens, casu annotationes has manu scriptas, quas nunc hoc in scriptorio uobiscum compartiri uolo, offendi, et casu inquam offendi, quoniam libri, qui annotationes has inopinatas continent, in forulis domesticis mihi in promptu sunt, ideoque alii erant libelli quos ipsa quaerebam. Sed ubi primum oculi mei eos uiderunt, manus uitare non potuerunt sumere unum (uaria quidem exemplaria eiusdem editionis in pegmatibus exstabant) et illum ipsum quod tenui, scriptum occultabat hoc prima in pagina:

     Exemplaria sunt, ut uidere potestis, duo seriei librorum "Lingua Latina per se illustrata" nuncupatae, cuius partes prima atque altera quibus indices sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna", condunt uerba ab ipso Ioanne Ørberg manu scripta anno 2005º, ubi Facultatem Philosophiae et Litterarum Vniuersitatis Gaditanae uisitauit mense Aprile:


"Ørberg Gaditanos visit" anno 2005

2 comentarios:

  1. Gavisus sum videre imagines incriptionis a Magistro Oerberg scriptae in libro tuo. Ego quoque occasione sum fructus versari cum Magistro ipso apud conventum litterarum classicarum Americanum anno MMIV (http://www.johnpiazza.net/oerbergcaas.htm). Libri et memoriae nostrae ipsius hominis sunt patrimonium pretiosum. Valeas.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo gauisa sum meo in scriptorio denuo uidere post multum temporis spatium uerba tua scripta. Valeas quoque tu.

      Eliminar