Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2014

Septem iam annos

Imagen
        Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale.              Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier.                  Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii   pegmata iam honestat, me ita delectant, ut in sessionibus academicis magistrae huius poetriaeque unum et alterum haud semel usurpaui et cecin

De linguis discendis auditu

    Nonnumquam circa me audio nonnullos magistros dicentes antiquum sermonem Romanorum docendum esse rationibus similibus loquelarum hodiernarum, quibus alia ex parte assentior, a quibus autem alia ex parte dissentio. Quippe "scientia linguae Latinae ex auditu firmior acquiri posset, quemadmodum infantes loquentes non fiunt, nisi locutiones discendo loquentium , ut ait Augustinus", cuius mentionem facio ex uerbis Herberti Doting in Grege Latine Loquentium scriptis, cum de his argumentis disceptaremus, de quo adhuc animo uersor.       Fabius enim noster rectissime dixit: "Primus in eo [ sc . puero], qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammaticis est locus". Si ergo nemo nostrum, hominum scilicet saeculi XXI, Latinitatem una cum lacte nutricis suxit ideoque nemini licet Latine loqui, ne legere quidem et scribere, nisi ad uiuum "simul" suxisset almum lac grammaticae Latinae, aures meas oculosque uix confido homini, qui putet Latine garri

De spe haicu

Imagen
Manu firmiter tenetur spes suspensa: sit tibi leuis. 

Extemporanea Musa

Imagen
      Tria disticha plura diuino candidoque condimento dicata inueni in libro, cuius mentionem feci in superiore commentario, cui titulus breuiatus  Eruditionis gazophylacium (1754) est. Quae tria epigrammata compilator siue γαζοφύλαξ lectori iterum praebet sine nomine auctoris uel auctorum (pessimum morem!), sicut illud "In ancillam obesam", cuius auctor nomine Georgius Sabinus comiter mihi patefactus est a Nullo illo et sapienti et disertissimo.       Sed si illud carmen "In ancillam obesam" inuenire ipsa non potui imperita a quo compositum fuerit, haec feliciter facileque repperi eaque tria ab eodem poeta concinata, id est a D. Hieronymo Meazza Mediolanensi, Clerico Regulari, qui Extemporaneam poesim  in XII libros Epigrammatum distributam in lucem edidit Monachii, anno 1671: Lothi uxor in salis statuam conuersa Defuit uxori sal quando uixit: eodem               Extinctam sapiens condiit omnipotens. De sapientia sale dicta Semper ab aerumni