Entradas

Mostrando entradas de junio, 2014

Nosce te ipsum et alios

Imagen
Ingenii nimis subtilis esse uidetur Ioannis Audoeni Cambro-Britanni de adagio Persiano lusus hic:

    Quippe Persius quaestionem posuit illam in ore suo, cui respondet alter in prima eius Satirarum primi libri:
                            '...o mores, usque adeone scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?' 'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est".'
    Quod dictum alio modo sibi uelle uidetur: "Itane uero scientia tua nihil est, nisi alii nouerint te esse scientiâ praeditum?" Vel etiam: "Ergone uanam gloriam uelut ultimum finem studiorum tuorum constituis?".     Sed crassa Minerua mea haud bene intellegit lusum Audoeneum illum tam subtilem in ore politici positum, quem sunt etiam qui dicant esse similem huius:

    Quid uos censetis, candidi lectores, de adagio illo Persiano ab Audoeno salsiuscule uso?  Vtcumque est, hoc tamen aliud eius epigramma de religioso politicoque facilius est captu et luce clarius:


De clauibus

Imagen

Audoeni epigrammata salsa

Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Rediuiuus' siue 'Anglus' uocitatus est, Epigrammata (1606-1613)lego iucundos hos dies initiales temperatosque mensis Iunii, post mensem Maium calidissimum. Quae carmina repperi, dum aliquid quaerebam ad propositum Sal Musarum inscriptum attinens. Multos uersus illo in libro degustaui sale leporeque aspersos, quorum hodie nonnullos selegi uobis, candidos lectores, ut eis quoque uos ipsi fruamini indeque ei uobis excitent sitim legendi plures:
IV 127 Ad Lectorem  Omnia salsa sitim pariunt potoribus. O si
       Lectori pariant carmina nostra sitim!  VII 64 De libro  Oxoniæ salsus, juvenis tum, more vetusto,
      Wintoniæque, puer tum, piperatus eram.
Si quid inest nostro piperisve salisve libello,
       Oxoniense sal est, Wintoniense piper. II 160 Ad Martialem  Dicere de rebus, personis parcere nosti,
        Sunt sine felle tui, non sine melle sales.  IX 74 De salinis. Ambiguum  Anglorum ingeniosa licet generosaque gens sit;
     …