1.01.2015

Bonum omen fati

     Prima epistula noui anni MMXV, quam recepi, Latine scripta atque humanitatis plenissima est. Quod fortasse nihil aliud significet nisi amici mihi sint eique cari, sed animo fingere malo hoc quoque esse bonum omen fati:  
     "Dulcissime tua, cara Sandra, mihi afficiunt humanissima verba.  
     Dixisse Vergilium illud ex memoria crediderim: Omnia fert aetas, animum quoque. At sunt in nepotibus (qui ei certe defuerunt) fundamenta firmissima nobis, ut illud, quod aetatis gravitate fertur, aetatis redeuntis gaudio restituatur: animus tener et iucundus. 
      Toto corde exopto, Sandra, ut hic annus res novas et meritas tibi tuisque afferat".

2 comentarios:

  1. Tristemente no entiendo el Latín... Pero creo que algo si que entiendo de imágenes... Me alegró que te gustara la fotografía pero más me alegró que coincidieramos en ella... "Pulchritudinem" espero que el traductor de Googlee no se equivoque, yo he querido decir... "Bonito Retrato" si no es así... Profesora de las antiguas palabras... Corrígeme si esto no está bien...

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. "Magistra uerborum antiquorum". Pulchram imaginem descripsisti ingenii ope! Oscula.

      Eliminar