Decem bona argumenta

        Librum nuper emi in taberna oppidana tamquam munusculum Natalicium mihi ipsi donatum, cui titulus est Quidni lingua Latina? Decem bona argumenta (Barcinone 2014), auctore Friderico Maier, professore emerito in Vniuersitate Studiorum Berolinensi "Humboldt" nuncupata. Versionem uidelicet Hispanicam emi libri illius, cuius editio princeps Theodisce prodita est Warum Latein? Zehn gute Gründe inscripta (Stutgardiae a. 2008; ibidem altera ed. a. 2014).
          Auctor quidem opinionem plane et breuiter exponit suam de argumentis quae linguam Latinam -quam "mortuam" existimat, id est "immutabilem" (p. 12)- faciunt disciplinam praecipuam in hodierno Gymnasio Europaeo. In conspectu autem fere quinquaginta operum, quae in calce libri (pp. 119-129) auctor lectori suggerit ab se ipso rimata, nullum inuenio opus alio sermone scriptum quam Theodisce, excepto commentario diurnario Anglice uno, nihil autem Latine scripto (saltem illud perpulchrum Valahfridi Stroh adest, quod opus fere unum solumque est mihi notum toto in illo indice). Quippe Germani una cum suis Gymnasiis singulares atque admodum dissimiles sunt Hispanorum ceterorumque incolarum Europae necnon Americae et Africae  et Asiae et Oceaniae, sed, utcumque est, en uobis, lectores mei candidi totius orbis terrarum, argumenta ab illo professore Theodisco praebita quasi decalogum ad ingrediendam uiam Latinitatis:     

1. Via optima ut sciamus ad unguem quid sit 'lingua'
2. Palaestra ad exercitandam linguam maternam
3. Circuitus gymnasticus mentis
4. Pons qui ad linguas peregrinas hodiernas ducit
5. Officina ubi artem rhetoricam perscrutemur 'perfidam'.
6. Cella descensoria ad radices Europae
7. Conclaue ubi colores litterarum Europaearum conduntur quasi thesaurus
8. Cubiculum ubi discipuli legere possunt opera Europaea praecipua
9.  Locus ubi homines, qui orbem terrarum mutauerunt, conuenimus
10. Aditus ad fontes poeticos et philosophicos

     Suntne uobis argumenta bona? Vtrum alia sunt maioris ponderis? An haec satis superque uobis uidentur?

***

P. Scr.: Verba Latina fere nulla, excepto uocabulo 'Gymnasio", scripta sunt hoc in opusculo de lingua Latina et paucissima quae exstant, menda prae se ferunt, quae nescio bene utrum auctori imputanda sint an interpretatrici, cui nomen sit Daniela Paglietti, uel domo editoriae. Ecce:
p. 69: ubi dicitur "Cicerón ... le tilda de 'segundo Orcus' (Orcus antiguo)" dicendum est "Cicerón ... le tilda de 'segundo Orcus' (alter Orcus)" 
p. 91: ubi dicitur "inquitas (sic) aduersae partis" dicendum est "iniquitas partis aduersae". 
p. 92: ubi dicitur "quia  hominium est" dicendum est "quia hominum est". 
p.   108: ubi dicitur "Cicerón reproduce como infinitum quiddam" forsan potius dicendum sit " Cicerón reproduce como infinitum quoddam".

Comentarios

  1. Talia argumenta puto me antea vidisse apud Franciscam Waquet, necon apud doctos viros qui vocabula ac rudimenta grammatica profitentur sed sermonem ipsum nesciunt vel dedignantur ipsi adhibere ad suas sententias divulgandas. “Inquitas" fortasse esset eos reprehendere: sed utilitatem talium “hominium" non video. Quis enim semet umquam dedit studiis antiquis ob tales causas? “At est sermo Latinus circuitus gymnasticus mentis!” Ut sunt etiam artes illae, quibus ordinatra ordinantur et imperatis instruuntur, et quibus aliquis potest “infinitum quiddam" lucrum sibi merere in mundo. “At est cella descensoria ad radices Europae!” Quae nec patria est mea, neque hodie radices suas multum curare videtur: cur igitur debeo velle in cella descensoria ad illas descendere cum Friderico? Quorum "hominium" refert de talibus rationibus causaeque?

    ResponderEliminar
  2. Quorum? Haec insulsa Hispana respondere nesciret. Fortasse "hominium" referat eiusdem farinae quam Franciscae et Friderici.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Utinam aliquis decem alias et magis verisimiles causas redigat in indicem Latine (ut decet) scriptum!

      Eliminar
    2. Vtinam sane! Quidni tu ipse? Nemo melior.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria