2.03.2015

"Urbs et rus" (3)

    Abhinc duos annos et nonnullos menses per cursum publicum accepi tres imagines coloribus aquariis pictas lepidas, quas in occulto habere nolebam ideoque ab artifice ueniam petiui ad eas in lucem edendas, quas quasi "amicitiae pignus" ipse misit easque libenter ego accepi.  
     Primam iam monstraui hoc in Scriptorio insulso atque etiam secundam in pagina Circuli Gaditani. Tertia deerat exhibenda, quam autem mihi solae seruare cupiebam, sed... mentem tandem mutaui. Quidni, si tempora quoque mutantur? Sed cur hodie? Quia uolo et possum. 

Vtrum uos malitis urbemne an rus? 
 
  Ignoscite mihi, lectores mei candidi, colores imaginis pessime mea culpa lucis ope descriptae, nam picturae chartaceae missae longe pulchriores sunt. 


2 comentarios:

  1. Quam pulchram imaginem! Utinam plures eiusmodi in lucem atque in usum discipulorum edantur!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Vtinam sane plures et non solum illius, sed etiam aliorum artificum penicilli stilique!

      Eliminar