Puella umbellam gerens

   Dum commentationem scribebam de sale (nam diebus continentibus acroasim faciam apud gentem uicinam), quoddam praeconium casu inueni, cuius imagines laborem academicum relaxauerunt, mentem recreauerunt et mihi admodum arriserunt uariis causis: propter puellam ipsam scilicet lepidam et colores contrarios ad eam delineandam usos necnon ob decursum temporum mutationemque penicilli... Imagines quidem septem sunt periucundae, maxime tres ultimae, in quibus res duae simul abundanter ita fluere uidentur, altera lineolis transuersis repraesentata, altera globulis siue punctis solutis, ut pro certo habeamus quid de caelo cadat, dubitemus autem quid de manibus puellae effusum sit, nisi nomen legamus societatis mercatoriae. 

Imago sumpta hac ex pagina

       Quippe paruula puella haec umbellam magnam manu tenens tamquam icon facta est societatis mercatoriae salem uenditantis, cui nomen est "Morton Salt". Elogium uero, quod praeconium atque imaginem puellae uestem colore aureo induentis comitatur, hoc est Anglice scriptum: "When it rains, it pours", cuius uis sensusque facilis est, si pluuiam spectamus, sed significatio ad salem attinens non tam liquida fit. Ludus enim uerborum esse uidetur, quia uerbum temporale q.e. "to pour" simul sibi uult, nisi fallor, "urceatim pluere" et "adfundere". Et cum omnes ludus uerborum difficiles essent uersu in loquelas alias, ad id ipsum uertendum in sermonem antiquorum Romanorum necesse erit interpretem arcessere iustum, cum ego ipsa essem imperita. 
     Nam si nihil est "tam in procliui quam imber quando pluit", quid melius quam salem adfundere de uasculo, de quo hoc uel facillime fieri possit, etiam si aer humidus sit, unde Plautus nobis aliquatenus subuenit uerbis suis antiquissimis simulque modernis:

tam hoc quidem tibi in procliui 
quam imber est quando pluit.

     Etenim iuxta communem sententiam "nullum est iam dictum, quod non sit dictum prius". Nemo autem umquam dixit: "Etiam si pluit, fluit".


Comentarios

  1. Fortasse dici potest latine: quando pluit, spargit (when it rains, it pours) quamvis non omnino idem sonat "spargere" ac "to pour".

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Nescio. Nam quis sum ego, ut dicam contra duos Floridenses?

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria