De insula quadam Volcania

     Domum modo redii ex fortunata quadam insula Lusitana eaque Volcania medio Oceano Atlantico aduersum oram Africanam sita, cui nomen "Madeira" est. Nulla quidem uestigia Romana illic insunt, quia primi incolae insulam circa saeculum quintum et decimum habitauisse dicuntur, sed alia mira et antiqua et recentiora spectauimus.
     Quid ergo in medio mari agebas, Alexandra, in extremo, ut aiebant, Occidente?
   Nihil arcanum neque inusitatum, lector mi fidelis: nempe colloquium quoddam de patrimonio alimentario 'Diaita' nuncupatum a collegis Lusitanis celebrabatur, cui, ubi primum de eo certiorem me fecerunt, nomen statim dedi meum. Nam de quo argumento meliore acroasim habere ipsa possim quam de condimento illo candido et diuino, quod "(post Deum et Solem) unicum sit principium solaque origo, propagatio atque augmentum unicum cunctorum uerum, ex quo maximus totius Mundi thesaurus et maximae diuitiae erui queant"?


Ora maritima insulae Volcaniae 
'Macellum Agricolarum' nuncupatum 
Fructus diuersi et exotici exhibebantur uenales in macello
Colloquium DIAITA eruditissimum celebrabatur in Collegio Iesuitarum
Acroasis sapidissima de modo gustandi uini (Madeirensis scilicet).
Vinum anni 1902 primis labris gustauimus.
Interanea insulae qua olim flumina ignea fluebant
Cella uinaria antiqua
Mulier insularis potionem communem nomine 'Poncha'  parat dulcissimam
Cursores c.n."Carreiros" carrulos cistae parant ad uiam cliuosam descendendam  
Carrulus cistae et petasus cursoris ductorisque
Domuncula quaedam communis insulae
Ex altissima parte insulae prospectus

    Placuit denique nouissimum iter uariis causis: primum propter feminas et uiros mihi comitatos atque a me illlic notos, ut Nicolettam, ortu Graecam sed iam decem annos in Insula Legionensi (in uico uicino -rem miram!) me nesciente uersantem; deinde ob uerba cuiusdam auditoris Brasiliani comissimi, qui mihi commendauit librum quendam, necnon cuiusdam profestricis Barcinonensis, quae monuit me atque hortata est, ut non relinquam uiam salis a me ipsa incohatam; postremo et maxime quod reformationes in melius mea in uita prospexi ex insula hac fortunata et Volcania. 

     Vbi ergo proximum iter facies, Alexandra? 
     Valentiam, candide lector, Romae et re et nomine, ut aiunt, aemulam. 

Comentarios

  1. Sit tibi iter Valentinianum tam felix quam erat iter in insulam illam fortunatam!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Felix atque iucundum fore spero iter Valentinum necnon... Latinissimum! Nam Thesim Doctoralem a discipula Latine loquente scribenteque defensam gratanter iudicabo (Deis superis uolentibus!).

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria