5.18.2015

De quodam sale Germanico

    Facetiam paruula in bibliotheca electronica telephoni gestabilis legi hanc salsissimam, quae inter alias mihi arrisit multum, dum Olysippone Hispalim nuper uolabam. Mihi ipsi promisi ut hoc in insulso scriptorio eam excriberem non solum uobis, lectores mei fideles, sed etiam mihi, ut uidelicet numquam immemor eius essem. Auctori enim (uel potius compilatori) nomen est Gaspar Ens, natu Batauus,in Germania autem plurimos annos uersans saeculo septimo et decimo atque, ut liquet hac aliisque eius historiolis, amicissimus Hispanorum:   
Astus astu uictus 
     In comitiis  Augustanis, quum inter uariarum nationum homines, quaenam gens, Itali, Hispani, Germani etc. reliquas sollertia et ingenii acumine uinceret, sermo ortus esset, duo, Hispanus unus, alter Germanus, deposito uiginti Ducatorum pignore certamen inierunt, uter ingeniosius furari posset. Iactat Hispanus se incubanti auiculae oua subtrahere ita uelle, ut auicula nihil quidquam sentiat nec auolet. Monet Germanus ut in rem praesentem ueniat et artis suae specimen edat, tum uicissim se quoque ingenii sui uires ostensurum. Congrediuntur una extra urbem et cum illis delecti iudices. Quaeritur hinc inde nidus, quo reperto, Hispanus uestes sericas, torquem aureum, gladium, pugionem exuit ac deponit et arborem ascendit, in cuius fastigium quum peruenisset, accedit Germanus et Hispani exuuias sublegit secumque asportat. A iudicìbus Germano uictoria adiudicatur, ut qui hominem circumuenisset, quum Hispanus omnem astutiam circa miseram tantum auiculam decipiendam consumpturus fuisset.

2 comentarios: