Entradas

Mostrando entradas de julio, 2015

Musicam docet amor

ERASMI Adagium 3415
       Ecce uobis, lectores fideles, percontatio iucunda clarissimi et peregregii professoris Valahfridi Stroh (a barbaris uocatus Wilfried Stroh, origine Suebus, qui paene 30 annos in Vniuersitate Ludouico Maximilianea Monacensi litteras Latinas et ex parte Graecas docebat, tum rude donatus siue emeritus est, sed nunc quoque pergit iuuentutem docere, quantum potest, pro uiribus) eaque hac in pagina forte a me inuenta, cuius percontationis calcem Latine prolatam exscribo, qua tota autem spero fore ut fruamini, maxime uos qui linguam Theodiscam auribus uel Francogallicam oculis intellegatis:   

Entretien avec Wilfried Stroh from La Vie des Classiques on Vimeo.

Amor docet musicam (25:00).          "Musica plus complectitur quam tantum id quod nos musicam dicimus, sed omnia quae pertinent ad Musas. Nunc tibi fabellam narrabo.
        Fuit quondam uir quidam immani corpore, sed paruo ingenio, uno oculo praeditus, Polyphemus. Is igitur alienissimus erat ab artibus et…