12.14.2015

Precatio ad Noctem


       Quamquam uesperi carmen quoddam iucundissimum casu offendi et euolui, nunc tamen, ubi horis nocturnis silentioque frui soleo antequam lectum petam, attentius uersus denuo rimor atque uobis, lectores mei fideles, exscribo, quos orator et poeta clarissimus Venetus nomine Andreas Naugerius concinnauit Ad Noctem dicatos. Hoc carmen una cum aliis usque ad numerum fere quinquagesimum "Lusus" poeta uocauit, quia uidelicet animi causa iocique et componuntur et euoluuntur. Poeta igitur Noctem quasi deam sanctamque amantium tutricem precatur, ut amores suos celet atque abscondat. Placet quidem mihi totum carmen, sed maxime paenultimum ultimumque distichon, ubi animo fingo poetam ardentem quasi lucernam, cui liberet tota nocte uigil esse, testibus omnibus longe semotis, ad fruendum amorem dulcis puellae.




Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris
     Dulcia iucundae furta tegis Veneris.
Dum propero in carae amplexus et mollia Hyellae 
     Oscula, tu nostrae sis comes una uiae.                      
Neue aliquis nostros possit deprehendere amores,
     Aëra coge atras densius in nebulas.
Gaudia qui credit cuiquam sua, dignus, ut unquam
     Dicier illius nulla puella uelit.
Non sola occultanda cauis sunt orgia cistis,                  
     Solaue Eleusinae sacra silenda deae.
Ipse etiam sua celari uult furta Cupido,
     Saepius et poenas garrula lingua dedit.
Vna meos, quos et miserata est, nouit amores
     Officiis nutrix cognita fida suis.                                
Haec quae me foribus uigilans expectat in ipsis,
     Inque sinum dominae sedula ducit anus.
Hanc praeter, tu sancta, latent qua cuncta silentque,
     Tu dea sis flammae conscia sola meae:
Quaeque libens adstat nostrorum testis amorum            
      Nobiscum tota nocte lucerna uigil.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada