Entradas

Mostrando entradas de enero, 2015

De sale Ciceronis

Imagen
     Symbolam utramque pedetemptim perficio, utramque partes primas de Plinio Maiore agentem, alteram autem Hispanice, alteram Latine exaratam. Vtramque lente, inquam, absoluo, quia simul mihi curandum est in lucem edere una cum quinque sodalibus commentationes aliorum collegarum, qui in honorem Ioannis Aegidii orationes et acroases habuerunt abhinc quinque annos, quod spero fore ut intra spatium paucorum mensium in formam quinque uoluminum iuste redigamus.       In una enim symbolarum harum duarum, quas lente et pedetemptim ad metam impello optatam, locos scriptos rimor, in quibus bibliothecarius ille naturae Ciceronem, possessorem salinarum, excerpsit. Quos inter locos unum inuenio, in quo Plinius salem praebet facetum Tullii, cuius uerba eadem aut similia reperiuntur neque in eius operibus omnibus quae exstant, neque ab aliis scriptoribus memorata, quod uidelicet difficiliorem facit degustationem eius salis.          Ecce locus Plinianus de sale faceto Ciceronis, qui in lib

Quis ergo sum?

Imagen
     'Caín" pinxit et dixit

Decem bona argumenta

Imagen
        Librum nuper emi in taberna oppidana tamquam munusculum Natalicium mihi ipsi donatum, cui titulus est Quidni lingua Latina ? Decem bona argumenta  (Barcinone 2014 ), auctore Friderico Maier , professore emerito in Vniuersitate Studiorum Berolinensi "Humboldt" nuncupata. Versionem uidelicet Hispanicam emi libri illius, cuius editio princeps Theodisce prodita est Warum Latein? Zehn gute Gründe  inscripta (Stutgardiae a.  2008 ; ibidem altera ed. a.  2014 ).           Auctor quidem opinionem plane et breuiter exponit suam de argumentis quae linguam Latinam -quam "mortuam" existimat, id est "immutabilem" (p. 12)- faciunt disciplinam praecipuam in hodierno  Gymnasio Europaeo. In conspectu autem fere quinquaginta operum, quae in calce libri (pp. 119-129) auctor lectori suggerit ab se ipso rimata, nullum inuenio opus alio sermone scriptum quam Theodisce, excepto commentario diurnario Anglice uno , nihil autem Latine scripto (saltem illud perpulchrum  V

Bonum omen fati

     Prima epistula noui anni MMXV, quam recepi, Latine scripta atque humanitatis plenissima est. Quod fortasse nihil aliud significet nisi amici mihi sint eique cari, sed animo fingere malo hoc quoque esse bonum omen fati:        "Dulcissime tua, cara Sandra, mihi afficiunt humanissima verba.        Dixisse Vergilium illud ex memoria crediderim: Omnia fert aetas, animum quoque . At sunt in nepotibus (qui ei certe defuerunt) fundamenta firmissima nobis, ut illud, quod aetatis gravitate fertur, aetatis redeuntis gaudio restituatur: animus tener et iucundus.        Toto corde exopto, Sandra, ut hic annus res novas et meritas tibi tuisque afferat".

Annum nouum MMXV faustum!

Imagen
Imago ope lucis a fratre descripta  hoc in loco