Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2015

Quem modo tam rarum cupiens uix lector haberet

Imagen
C. Plinii Secundi Nouocomensis   N aturalis Historia  [Editio princeps, Venetiis: Ioannes Spira, 1469]  Colophon     In rete omnium gentium 'editionem principem' modo inueni totam  Naturalis Historiae , anno scilicet 1469 editam, eamque optime ope lucis descriptam, cuius primam atque ultimam paginam uobis partim monstro. Confiteor attente non legisse antea epigramma quod in colophone inuenitur. Arrident quidem multum mihi carmina in quibus libri iucunde loqui uidentur. Ecce uobis, lectores mei, epigramma gratum, ad quod litteram initialem idoneam (scilicet consonantem Q) eamque ornate pictam apponere non potui, utpote quae illic non appareret. Aliam ergo selegi pulchre delineatam ad "Naturam" uidelicet significandam:  Quem modo tam rārum cupiēns uix lector habēret        Quīque etiam fractus pēne legendus eram, Restituit Venetīs mē nūper Spīra Ioānnes        Excripsitque librōs aere notante meōs. Fessa manus quondam moneō calamusque quiescat.  

Quousque tandem

   Cum in hoc scriptorio retiali insulsitates enarrare olim coepi, numquam imaginata sum hodie, octo annis post, me adhuc adesse coram uobis, lectores mei fideles, scribentem. Quippe prorsus nescio quousque tandem ipsa abusura sim patientia uestra. Hodie enim quid agam bene scio, cras autem semper ignoro. De uobis sane res aliquatenus pendet. 

Num tempora mutantur?

Imagen
    Hodie plerique homines de Amore et loquuntur et scribunt. Ego autem de aliis argumentis insulsioribus mecum uoluere malo. Cur sic agis, Alexandra? Quia equidem uolo. Vix intra spatium unius mensis noua comitia celebrabuntur mea in pulchra regione Baetica. Quid noui sub sole? Fere nihil nisi quaedam res inusitata atque inaudita inter candidatos quattuor factionum politicarum, quae colores a ciuibus Baeticis dilectos induere conentur. Quare id faciant, fortasse requiritis. Attente inspiciatis quaeso, lectores candidi, imaginem hanc: Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)  Thersa Rodríguez (Podemos)     Et nunc illam nouissimam conferatis cum hac abhinc tres annos descripta: Iospehus A. Griñán (PSOE), Xaverius Arenas (PP), Diidacus Valderas (IU). Victores Comitiorum anno 2012. Fotos EFE    et cum hac: Quam factionem politicam ciues Baetici uictricem esse cupiunt?    Si optata Baeticorum ciui

"Urbs et rus" (3)

Imagen
    Abhinc duos annos et nonnullos menses per cursum publicum accepi tres imagines coloribus aquariis pictas lepidas, quas in occulto habere nolebam ideoque ab artifice ueniam petiui ad eas in lucem edendas, quas quasi "amicitiae pignus" ipse misit easque libenter ego accepi.        Primam iam monstraui hoc in Scriptorio  insulso atque etiam secundam in pagina Circuli Gaditani . Tertia deerat exhibenda, quam autem mihi solae seruare cupiebam, sed... mentem tandem mutaui. Quidni, si tempora quoque mutantur? Sed cur hodie? Quia uolo et possum.  "Urbs et rus" (3) Vtrum uos malitis urbemne an rus?      Ignoscite mihi, lectores mei candidi, colores imaginis pessime mea culpa lucis ope descriptae, nam picturae chartaceae missae longe pulchriores sunt. 

De commutatione temporum rerumque

Imagen
     Februarius mensis incipit et cum eo uicissitudines rerum prospiciuntur. Mensis quidem est in quo circa me nonnulli sunt qui diem natalem celebrabunt suum, frater scilicet et sorores geminae et collega altera cara gregis Latini philologici et amica Baetica illa quacum sola commercium epistularum Latinarum habebam, necnon quidam magister Caesaraugustanus isque primus amicus Latine scribens quem noui per Scriptorium hoc insulsum, quod etiam hoc mense nouum annum agit eumque, nisi fallor, octauum.          Anni quidem succenturiantur eosque meliores fore semper speramus, quod saepe uidelicet non accidit sicut somniaueramus. Sed hoc anno 2015º spes maxima posita est in suffragiis multis, quae, post alia extra Hispaniam data, populo nostrati dabuntur quaeque auram nouam adlatura esse speramus. Alexis Tsipras Graecus ( Syriza ) et Paulus Ecclesiae Hispanus ( Podemos ) germanissimi.   Ecce nobis index Kalendarii comitialis  huius anni: Die 10 m. Martii : suffragium acad