Entradas

Mostrando entradas de abril, 2015

Puella umbellam gerens

Imagen
Dum commentationem scribebam de sale (nam diebus continentibus acroasim faciam apud gentem uicinam), quoddam praeconium casu inueni, cuius imagines laborem academicum relaxauerunt, mentem recreauerunt et mihi admodum arriserunt uariis causis: propter puellam ipsam scilicet lepidam et colores contrarios ad eam delineandam usos necnon ob decursum temporum mutationemque penicilli... Imagines quidem septem sunt periucundae, maxime tres ultimae, in quibus res duae simul abundanter ita fluere uidentur, altera lineolis transuersis repraesentata, altera globulis siue punctis solutis, ut pro certo habeamus quid de caelo cadat, dubitemus autem quid de manibus puellae effusum sit, nisi nomen legamus societatis mercatoriae. 

       Quippe paruula puella haec umbellam magnam manu tenens tamquam icon facta est societatis mercatoriae salem uenditantis, cui nomen est "Morton Salt". Elogium uero, quod praeconium atque imaginem puellae uestem colore aureo induentis comitatur, hoc est Angl…

'Commentarii de inepto puero'

Imagen
Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa inscripti (in Hispania El diario de Greg inscribitur, apud Americanos autem Hispanice loquentes El diario de un chico en apuros), qui inuicem ex eodem primario libro Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido (Jeff) Kinney scriptus est.       Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero, fecit Daniel B. Gallagher, sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter.          Ecce uobis frons libri et una alteraque pagina, quas forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse uidetur, nondum emi (usque enim ad mensem Maium fieri non potest), sed uolo, quia imagines delineatae mihi uidentur similes earum, quae arte maiore facit amicus Xauerius, q…