Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2015

De afflatu poetico

Imagen
Greca prefatiuncula   [ 2055-2056 ]    Mensis October finem capit et scriptorii ianuam aperio diu clausam. Quippe mensis nimis negotiosus progressus est indeque difficile fuit mihi haud expeditae pedes ducere in hunc locum atque aliquid placide scribere mente plurimis curis occupata. Etiam confitendum est mihi magis in dies difficile esse aliquid hoc in scriptorio exarare. Nuntii enim noui de Latinitate non abundant, immo magistri discipulique minus in dies studio usuque linguae Latinae excitari uidentur. Tempus quidem fugit insulsum, nonnumquam autem mica salis conditum.       Hoc mense solum unumque granulum salis, quod degustaui, magnus conuentus fuit, quem quinto quoque anno Alcagnitii siue in Angulo illo qui dicitur Aragonum celebramus, ubi quidem multas orationes acroasesque eruditas auscultaui et sapidos sermones cum collegis discipulisque contuli necnon uerbum unum et alterum cum professoribus clarissimis mutuata sum. Libros multos quoque palam nos ipsi alios commendauimu