Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2015

Mantinea

Imagen
      Optimum nuntium hodie uesperi accepimus omnes linguae Latinae cupidi et cultores et fautores. Tandem aliquando in lucem editi sunt commentarii periodici " Mantinea " nuncupati, quos condere abhinc unum aut alterum annum Aloisius Miraglia in mente habuit. Animo quoque mihi est aliquid ad eos quam citissime mittere, si negotia academica, ut solent, non mihi obstent. Quippe symbolam iam fere scriptam habeo, sed iudice maxime egeo seuero, qui mihi opituletur ad eam limā poliendam.      Ecce denique  Mantineae conspectus rerum, quem uobis cordi esse spero sicut mihi. Magnum studium septem commentationes, indicibus conspectis, mihi mouerunt. Quot tibi, candide lector?  Mantinea 1 (2015) MANTINEA 1 (2015) Conspectus rerum Sponsor lectoribus s. p. d. Cur hisce commentariis favendum Praefatio ad lectorem A. MIRAGLIA  Ne bibamus pocula Lethes: de litteraria omnium gentium republica redintegranda Litterae M. VON ALBRECHT  Quid litterae Latinae ad homine

Haicu de uitro fracto

Imagen
  De uitro fracto         Inuidiosum         respicit uitrum fractum         sal in salino