Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2015

Felicem annum MMXVI salis plenum lectoribus fidelibus!

Imagen

De concordia

Imagen
Felicia omina accipere multa soleo inter ferias Natalicias, omnia hoc anno per cursum electronicum, nulla autem manu scripta et per tabellarios missa, quod non sibi uult has litteras esse frigidiores ac minus iucundas quam illas chartaceas olim mihi usitatiores, tantummodo id significat tempora mutari, unde nunc propter hoc nouum genus commercii epistularum facilius est litteras euoluere ex quauis parte Hispaniae orbisque terrarum receptas, sicut eas quas ex sodali Vasconica aut ex professore Russico aut ex amica Columbiana accepi iucundas lectu. Quarum omnium heri in mentem uenit meam epistula a quodam magistro Gaditano abhinc nouem diebus missa, quae una cum omine felice fausto fortunatoque ad annum nouum exoptato distichon ab eo ipso quondam composito continebat 'de concordia paceque' (nam die uno post illum quo epistulam ipse ad nos misit, Hispani suffragia ferebamus, quae dissensiones ciuiles praenuntiare uidebantur magnas) his uerbis: Omnibus Hispanis niteant conc…

Precatio ad Noctem

Imagen
Quamquam uesperi carmen quoddam iucundissimum casu offendi et euolui, nunc tamen, ubi horis nocturnis silentioque frui soleo antequam lectum petam, attentius uersus denuo rimor atque uobis, lectores mei fideles, exscribo, quos orator et poeta clarissimus Venetus nomine Andreas Naugerius concinnauit Ad Noctem dicatos. Hoc carmen una cum aliis usque ad numerum fere quinquagesimum "Lusus" poeta uocauit, quia uidelicet animi causa iocique et componuntur et euoluuntur. Poeta igitur Noctem quasi deam sanctamque amantium tutricem precatur, ut amores suos celet atque abscondat. Placet quidem mihi totum carmen, sed maxime paenultimum ultimumque distichon, ubi animo fingo poetam ardentem quasi lucernam, cui liberet tota nocte uigil esse, testibus omnibus longe semotis, ad fruendum amorem dulcis puellae.



Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris
     Dulcia iucundae furta tegis Veneris.
Dum propero in carae amplexus et mollia Hyellae 
     Oscula, tu nostrae sis comes una …