8.18.2016

De quadam inscriptione falsa saeculi XV


      Epitaphium exstat bene notum in collectionibus saeculi XV et saepe repetitum, quod solet Romae collocari (cf. Anthologia Burmanni 4, 16), sed in Corpore Inscriptionum Latinarum, in uolumine secundo ad Hispaniam dicato (i.e. CIL II 52*) positum est "ne quem Hispanorum denuo fallat":
     
   Sēmicaprī quīcunque subis sacrāria Faunī,
     haec lege Rōmānā uerba notāta manū.
               Euphorbus iaceo hīc, mēcum Mercāla quiescit:
                     haec soror, haec genetrix, haec mihi spōnsa fuit.
                  Ficta putās frontemque trahēns aenigmata Sphyngis
     crēdis; sunt Pythiō uēra magis tripode.
Mē pater ē nātā genuit, mihi iungitur illa:
     sīc soror et coniux, sīc fuit illa parēns.

    In uolumine quidem sexto Inscriptionum Vrbis Romae Latinarum (i.e. CIL VI 24*) idem epigramma inuenimus inter inscriptiones falsas codicum saeculi XV et XVI, aliquatenus mutatum, praesertim in nominibus mortuorum, nam ubi illic supra legimus "Euphorbus" et "Mercala", hic "Hersalus" et "Merrhalla", sed in Anthologia Burmanni "Hersilus" et "Marulla" atque etiam in aliis locis "Hergilus" et "Aralda", "Hercilus" et "Maurulla", "Ergilus" et "Marchalla" aut "Hirsalus" et "Merballa":



        Heri tandem uersionem aliam repperi huius epitaphii, quae, uerbis ex aliqua parte mutatis, nomina quoque alia praebet:




    Nomen quidem "Hersilii" corrigendum est pro "Hersilo" aut aduerbium "hic" post uerbum "iaceo" ponendum est, si uersum numerose legere uelimus. 
    Vtcumque est, maximum studium et maestitiam mihi mouet hoc epigramma, utpote quod, etiamsi falsum, aenigma uerum lectori oblatum sit, cuius responsum, pro dolor, demonstrat hoc: eum qui carmen concinauerit, somnia non finxisse. Nam quis dubitet quin aliquod simile (ne monstrosum dicam) non exstitisset umquam causis diuersis? 

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada