12.04.2016

De germine ex ramo sicco nascenti





Haicu Tusculanum

Ex ramo sicco
radiis partum solis
germen nascitur






     Vobis promiseram, lectores mei fideles, me incolumen domum reditam omnia libenter illustraturam esse illa quae in recentissimo itinere acta fuerint, negotiis academicis maximi momenti Gadibus absolutis. Omnia ergo ex sententia fuerunt, sed mihi confitendum est numquam tam fatigatam et onere fessam me sensisse quam hebdomade sequenti itineris. Nam res omnes perpensas, quae diebus superioribus et in ora Vandalica Hispaniae meridionalis et in Villa illa splendida Novi Tusculi sita peractae fuerunt, ego ipsa videbar umeris eas sustinere tamquam globum plumbeum. Hodie autem hoc onere levata et mente paululum requieta refectaque spero fore ut vobis enarrare possim ea quae in sede illa Humanitatis ipsa vixi, audivi, spectavi et sentivi, quod difficillimum sane erit.

     Circa horam primam post meridiem in Villam Falconeriam advenimus, unde vix tres horas dormiveram neque requiescere mihi licuit inde ab hora quarta ante meridiem noctis hesternae, ex qua hora Gadibus discedimus aeriportum Malacitanum petentes. Nam post lustrationem sedei novae pulcherrimae, Ignatio Armella disertissimo duce, et post convivium luculentum, ubi hospes omnes Hispanos (Antonius G. Amador, Aemilius Canales, Aloisia Aguilar, Marcus, Franciscus, Yolanda et Vincentius Cristóbal) convenimus atque hospites ex toto orbe terrarum advenientes salutavimus, in deversorium ire non potui, quia conventiculus "Posse renasci" nuncupatus initium statim cepit.

   
Villa Falconeria, nova sedes Academiae Vivarii Novi
      Mihi autem dicendum est fere nihil pro certo habere de rebus agendis in illo coetu auspicationeque anni academici nisi tribus diebus ante, in quibus per paginam quandam retis universalis casu indicem rerum agendarum offendi. Quamobrem fere omnia quae illic evenerunt inopinata mihi fuerunt et inexpectata, utputa, ubi Aloisius ipse comissimus circa horam septimam p.m. ex participibus coetus verba nonnulla dicere quaesivit coram auditoribus omnibus. Dei boni! Animo me fingite pessime indutam et habitam post tot horas vigilem. Gratias tandem plurimas Aloisio egi balbutiens pro invitatione eiusque benevolentia necnon admirationem declaravi sinceram erga eius proposita humanissima.

Michael et Ruth chorum "Tyrtarion" spectant
       Iucundissimum fuit concinentium chorum, cui nomen est "Tyrtarion", primum tam prope spectare et audire, ut citharas et cetera instrumenta musica fere tangere possem. Nam ante me ipsam tergum illustrissimum tantummodo habebam unum, scilicet illud Michaelis ab Albrecht iuxta uxorem Ruth benignissimam consessum. Permirum fuit voces rhythmicas audire simulque spectare  ex ore discipulorum et egregii professoris prolatas, maxime quando iuvenes una cum Eusebio ductore concinuerunt carmen a Michaele ipso compositum "Ad collem Tusculanum" inscriptum, quod alias totum vobis exscribam. En vobis stropharum alcaicarum una:
             Haec ad docendum est, haec domus ūtilis;
             haec apta vērē discipulīs loca.
                 Vidēre doctōrēs hoc ōlim,
                   nunc Aloīsius ille noster.
   Inter discipulos omnes urbanissimos mihi gratum fuit puerum Hispanum novisse Gulielmum, unum solumque fortunatum, qui hoc anno academico in Academia Vivarii Novi acceptus sit, uultu graui et statura tam procera, ut magis vir quam puer videretur. Mihi enim interroganti utrum laetus esset illic in studium utriusque linguae incumbens, se laetissimum esse respondit, de quo testis fida sum. Quippe discipulus optimus mihi visus est, quamquam omnes, quo verius dicam, mihi visi sunt optimi mirique, tamquam ex alio mundo adventi, sicut Ludovicus citharista et Carolus parvulus, qui una mecum et Aloisio et Michaele et Ruth in quadam imagine ope lucis expressa laetus apparet.  Ceterum mirata  eram, quod Gulielmus mihi confessus est fere nihil de methodis activis discendae linguae Latinae compertum habere, quoad in Academiam intraverit. Etiam gavisa sum quod post nonnullos annos denuo Alfonsulum Zunica conveni, qui mihi videbatur, dum sermocinabamur, alteram Academiam quodam modo desiderare.

Villae Falconeriae hortus ex maeonio prospectus
      Die sequenti acroases ordine perrexerunt, quae fere omnes lingua Italica habitae fuerunt, excepta illa pulcherrima  a Vincentio Cristóbal Hispanice dicta et una alteraque Francogallice prolata. Ego fui sola hospes oratrix, quae in primo alteroque die aliquid Latine dicere ausa sim, exceptis videlicet quoque ipsis magistris Academiae, praesertim Ignatio et Gerardo et Iuliano, qui (rem miram!) summarium Latinum ex tempore mox faciebant omnium acroasium lItalice et Hispanice et Francogallice dictarum, ubi primum oratores finiebant. "Hunc esse Latinitatis gradum numquam mihi spectatum et difficillimum ascensu ceteris mortalibus!" mecum evolvebam. Placuit mihi Edgarium Morin novisse, qui orationem de humanismo qui dicitur 'planetario' locutus est. Quem virum nonagenarium de hominibus automatisque atque de humanitate disserentem spectare donum fuit oculis nostris. Ceterum, cum ego ipsa fuissem una solaque oratrix quae Latine locuta fuerit illo altero die, summarium acroasis meae Aloisius ipse, vel peritissimus omnium de argumento a me tractato, Italice fecit et ille procul dubio melius et fusius dixit quam ego ipsa, quod autem mihi maximo honori fuit, nam inter auditores aderant qui sermonem Latinum non callerent. Quaedam Itala quidem mihi gratulata est de argumento a me ipsa ante oculos omnium exposito post audiendum summarium Aloisii in linguam Italicam versum. Sed oratiuncula maxime placuit discipulis, quod invicem mihi perplacuit.

Scaena ex Sophoclis tragoedia c.t. "Oedipus tyrannus"
     Tertius dies dicatus est totus ad scholas Latinas et multum didici omnes oratores auscultans: nempe Michaelem ab Albrecht, qui oratiunculam aditialem habuit elegantissimam, Alexium Belousov, qui doctus de defixionibus antiquis praesertim Graecis tractavit, Carolum Guittard, qui de indulgentia erga aliter de rebus divinis sentientes apud Romanos disseruit (vae! quam obscuram istam litteram consonantem vibrantem Francogallicam!), Aloisiam Aguilar nostram (quam miram magistram!), quae fluenter de Varrone eiusque negotiis salsis locuta est perita, et tandem professorem Vincentium Cristóbal nostrum illustrem, qui de Vergilio hodierno verba prudentissima dixit quemque multum plausimus, utpote qui ipse versus canere Maronianos conatus sit  hac de causa, quia moderator chori concinentium nomine Eusebius scholam de carminibus concinendis optime recitavit, absente professore Christiano Laes, qui acroasim dicere debuisset ante Vincentium ipsum. Saturni diei sessio finem cepit theatro permiro a magistro Gerardo eiusque discipulis acto de scaena quadam ex Sophoclis tragoedia "Oedipus tyrannus" inscripta eaque tota Graeco antiquo (rem miram!) recitata. Magister Gerardus palam nuntiavit discipulos scaenam totam duas hebdomades didicisse et paravisse: omnes stupefacti fuimus.

Per silvam permiram ambulavimus, Gerardo duce. 
      Saturni dies iucundissimus omnium mihi fuit his duabus causis praecipuis, primum quod paulum noctu tandem requievi et tranquillior sereniorque eram, unde vultus quoque minus severus videbatur indeque iam minus grapheocraticus quam ubi in Villam adveni; et deinde quod multum sermocinata sum cum hospitibus. Maritus una cum amicis Antonio Amador Aemilioque Canales Romam petere decrevit ideoque plura colloquia serere potui cum aliis quibuscum antea nequiveram.

      Multa quidem alia vidi, audivi et didici quae nunc praetermitto, quae meo in corde condere malo, colloquia denique quae habui cum Aloisio (cui imo ex corde palam exoptavi ut Academia plurimos annos vigeret et floreret optimo proventu et adventu multorum discipulorum atque etiam -id quod omnes quam citissime speramus- discipularum) et cum professoribus, discipulis nonnullis Academiae, magistris et hospitibus diversis, unde verbis "Domi forisque" scriptis atque maxime  imaginibus vos donare malo quasi loquentibus de diebus iucundissimis, quos degimus in Villa Falconeria prope vetus Tusculum sita, ubi profecto M. Tullii memoria identidem in mentem advenit nostram, ubi etiam clarissimus Michael ab Albrecht et professor Vincentius Cristóbal atque ego ipsa germen invenimus, dum per Villae hortos cum Aloisia eorumque uxoribus ambulabamus, quod germen ex ramo fere sicco nascens nobis visum est tamquam imago Latinitatis Renascentis.

11 comentarios:

  1. "Machinam temporis" non exstare dicunt, sed Accademia Vivarii Novi exstat, ubi linguam Romanorum (Graecarumque) loqui et Romano Renascenteve more vivere licet. Profecto vivere prope oppidum ubi Cicero natus est res mira est, sed etiam mira sit cum in lectionibus capitulum VI ex LLPSI legant et Familiam Iulii Tusculi habitare animadvertant. "Ita",cogitabunt, "Iulius, Aemilia et liberi eorum prope hunc locum habitant."

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Academia illa quidem est locus solus unusque in toto orbe, ubi Latinitas -una cum sermone Graeco antiquo- vivit sine controversia ulla, sed illic (Deo gratias!) neque more Romano Graecove antiquo vivere licet (quid prodest?) neque in aevo artium et litterarum Renascentium versari fieri potest, quamquam eiusdem aevi aedificia et picturas et simulacra mira illic spectare nunc fieri potest. Tantummodo locus est ad quem discipuli ex cunctis gentibus advenientes confluunt omnes accensi studio complectendae humanitatis; ubi tot iuvenum studiosorum discordes diversaeque linguae sermonis commercio contrahuntur ad colloquia; ubi linguis et litteris Latinis Graecisque operam dare licet, ubi carmina concinere et sonos musicos componere aut auscultare atque etiam citharis, tibiis aliisque instrumentis musicis ludere licet, ubi fabulas in scaena agere licet.... Non est denique locus ficticius neque utopicus, sed verus quem aliquot dies aut hebdomades visitare omnibus licet indeque hospes omnes magna cum urbanitate ab Aloisio ceterisque magistris accepti sunt. Incommodum autem unum habet: illic adhuc neque magistrae sunt neque discipulae quibus liceat omnia agere eadem quae viris toto anno agere licet. Nondum licet.
      Ceterum tecum consentio de Novo Tusculo, quod profecto memores nos facit Ciceronis, qui prope hoc oppidum Villam olim habuit, ubi requiescebat et opera scribebat clarissima. Quamobrem forsan Ioannes Orberg animo finxit “Familiam Romanam” in quadam villa prope Tusculum habitantem. Ex ore Aloisii audivi, nisi fallor, ei cordi fore conventiculum celebrare hac in nova Sede Tusculana Academiae, ut magistri scholas recitarent et fabulas agerent de Iulio, Aemilia eorumque familia.

      Eliminar
  2. Anónimo19:36:00

    Vivarium Novum est somnium omnis uiri perfecti et sapientis. Melius est feminas non recipere (nisi ad locos mundandos vel speciei praebendae causa), ne incipiant viri desipere. Aloisio omnino consentio.

    ResponderEliminar
  3. Quare haec academia adhuc discipulas non accipit? Antea magistri docebant, nisi fallor, in monasterio quodam, quam ob causam haud licebat mulieribus intrare. Nunc vero, cum habitant in hac pulcherrima villa, eos oportet etiam discipulas accipere. :)

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Cum quidem in Academia ‘Vivarii Novi’ institutionis radices in studia humanitatis atque in humanitatem ipsam positae sint, fieri non potest ut feminis, quae videlicet homines sunt, institutione hac frui non liceat, si mulieres pariter quam viri in studium utriusque linguae eiusque cultus incumbere cupiant et valeant. E contrario Academiae fundamenta ipsa diruerentur utpote falsa vel ficticia. Discipulae enim nonnullae illic acceptae sunt et accipiuntur et semper accipi gratanter pergentur, ut mihi constat, sed sub quibusdam condicionibus. Quippe Academiae propositum non est lucrum facere ideoque, quamquam magis in dies crescit, pecunia non scatet atque ex liberalitate maecenatum et benefactorum pendet, unde administris muliebribus et locis appositis ad puellas toto anno recipiendas curandasque adhuc caret. Omnes ergo speramus fore ut Academia, cui nova sedes nunc est eaque spatiosa et capax, discipulas paulatim accipiat optimas, quae in tempus futurum cives humanissimae evadant una cum concivibus viris aut magistrae prudentissimae fiant sive in illa Academia sive in aliis Athenaeis totius orbis terrarum, ut radices et fines humanitatis amplissime propagentur.

      Eliminar
    2. Anónimo17:11:00

      Ain' vero? tune ipsa istis garrimentis credis? xdxdxd

      Eliminar
    3. Oculis meis credo, non nugis cuiusdam, qui somnia fingit et ad me scribet tacens quis sit. Bene exspectatus non est qui occultus atque inurbanus in scriptorium meum intrat tamquam larva. Si aliquid ad me dicere cupis, ut apparet, homuncionis pavidi personam depone. Ad audaces libenter respondeo. Si non audes, abi abi iam, satis hic dedisti verba molestus.

      Eliminar
    4. Magistra, tibi certe credo. Nescio quis sit hic nugator, qui tam impolite scripsit. Spero fore ut academia plus pecuniae adipiscatur, ut plures mulieres, quae latinitatem amant, possint ibi discere.

      Eliminar
    5. Ipsa quoque id spero, docta puella, si Academia illa ad multos annos institutionem producere studiorum humanitatis vult.

      Eliminar
    6. Utut est, oculis tuis tibique ipsi credere semper debes, puella candida. Ego enim de iis quae paucis diebus experta vidi, locuta sum, sed forsan falsa sim quasi spectatrix nimis credula eorum quae qui in Academia illa acta sint ab histrionibus vel peritissimis huius Theatri Mundani.

      Eliminar