Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2016

Nonum prematur in annum

Imagen
Hodie numerus nonus intra parietes personat scriptorii, unde in mentem statim uenerunt Flacci quidam uersus, quos hic nunc exscribere uolo uobis, lectores fideles, praeterea quod simul numerus ille imagines reuocat praeteritas tempus futurum prospicientes:

     Horatius monet[1]poetam nihil inuita Minerua[2]dicturum esse uel facturum, quod ipse sperat, nam illi mens et prudentia est. Si quid tamen is olim scripserit, Metii Talpae[3] et eius patris et suas aures consulere rogat, et librum comprimere domi[4]in nonum usque annum. Per nonum annum ter numerum ternarium[5] notat, quod summam significat elimationem et operis perfectionem. Vbi igitur satis castigatus fuerit, ne moraretur, licet poetae librum in lucem dare. Si illimatum ediderit, periit, uox enim semel e pectore missa reuerti nescit [6].
    AdnotationesHoratius monet] Consilium hoc, quod numero VII inditur, sumptum est ex Epistola Horatii Flacci de Arte Poetica in methodum redacta, uersibus Horatianis stantibus ex diu…

Haicu Februarium

Imagen
Haicu Februarium

   Ramorum caesor     puer uenit Kalendis      Februariis