7.26.2016

De garrientibus Viuesianis


     Dies aestiui occasionem praebent optimam ad legendum sine maximi momenti curis caput circumsedentibus. Quamobrem ex bibliotheca Gaditana libros mutuata sum nonnullos, inter quos Colloquia selegi Ludouici Viuis Valentini, quorum  heri euoluere coepi unum lepidissimum. Ecce initium: 

GARRIENTES


NVGO 
GRACCVLVS 
TVRDVS 
BAMBALIO 
OBSERVATOR

NVG. Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui? 
TVRD. Vt nos hic sedeamus.
NVG. Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus.
TVRD. Quales sunt in India.
GRAC. Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis?
TVRD. Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, "in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit iaculo superari". "Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris", ut ait Vergilius.
NVG. Scribit etiam Plinius, "turmam equitum condi sub ramis".
TVRD. Nemo id miretur, qui scirpos illius regionis consideret, quibus infirmi fulciunt gradum, diuites dumtaxat. [...]

    Initium hoc maximum estudium excitauit meum uariis causis, primum quod, quamuis homines essent qui colloquerentur, animo potius finxi bestias esse easque aues in ramis consessas; deinde quod personae istae (uel auiculae) dicuntur garrulae, sed potius eruditae atque humanissimae ante oculos lectorum prima ex fronte apparent, cum auctores antiquos Romanos tales memorarent, quales Vergilius et Plinius Maior; postremo quod loci Pliniani citati non tam inuentu faciles sunt quam ille Vergilianus, utpote qui uidelicet aliqua ex parte mutati laudentur.

     Etenim Vergilii locus a Ludouico Viue ex Georgicorum libro secundo v. 125  sumptus est isque nihil mutatus, ut uersus oportet numerosos:
Sicut etiam alia in parte colloquii eiusdem:
  • VERGILIVS: nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis
  •          VIVES:  quid est apud Vergilium: transuersa tuentibus hircis.

       Locos autem Plinianos a Nugone et Turdo laudatos Ludouicus excerpsit ex libro septimo Naturalis Historiae, cap. 2 aliquatenus mutatos, nam in illa clarissima quasi encyclopaedia Romana legimus uerba haec:
Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. maxima in India gignuntur animalia. indicio sunt canes grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superiaci nequeant—e facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut sub una fico turmae condantur equitum—, harundines uero tantae proceritatis, ut singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant.

     Etenim Ludouicus Viues per ora garrientum dicit "Plinium scripsisse" aliquid quod ille ipse alio modo posteris tradidit. Conferamus ergo hos locos scriptos:

     Naturalis Historiae non exstant codices neque editiones has lectiones Viuesianas continentes (excepto uerbo temporali "superari", quod in codicibus nonnullis Plinianis traditum est una cum illo "superiaci"), unde concludendum est Ludouicum sententias illas Plinianas aut e memoria petiuisse (quod permirum esset!) indeque aliquatenus errauisse, cum eas laudaret, aut consulte eas mutauisse, ut uocabula aptaret ad colloquium aliqua causa mihi ignota.

    Sed alios locos scriptos memoratos perscrutemus et uideamus quomodo Ludouicus cum Cicerone egerit. Qui quidem mox scripsit id quod "apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus" est:

      Pro "aliud" quidem Viues "illud" legit, quod pronomen inuenitur in quibusdam manuscriptis, unde tantummodo uocabulum q.e. "molestius" mutatum esse uidetur pro eo q.e. "peius" necnon quidam ordo uerborum.

         Bis amplius Plinius a Ludouico Viues hoc in colloquio laudatus est, saltem eius nomine proprio (unde scriptor Romanus antiquus hic euadit memoratissimus omnium): semel de partu mulierum et de numero liberorum genitorum maximo, quem fama est feminas parire posse:
  • VIVES: Grac. Quid mirum? Mulier quaedam in uia Salaria ad Leonem galeatum peperit nudius sextus ter geminos. Nug. Plinius dicit ad septimum posse procedi.

      Plinius Maior quidem de gignendis liberis uno partu usque ad numerum septimum procedi posse dicit, sed alio modo admodum diuerso et Trogum sequens [7, 33]:
  • PLINIVS: et in Aegypto septenos uno utero simul gigni auctor est Trogus.

      Vltimum exemplum de auiculis agitur, unde ad uerba initialia redimus, nam mentio fit cuiusdam lusciniolae in ramo sedentis:
  • VIVES: Plinius scribit, eam [sc. lusciniam] praesentibus hominibus diutius et accuratius cantare.

        Nihil autem simillimum neque aliqua ex parte simile inuenimus in Historia Naturali nisi hoc [10, 81]:
  • PLINIVS: Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissim<is> digna miratu ave.

aut hoc [10, 84]:
  • PLINIVS: Visum iam saepe iussas [sc. luscinias] canere coepisse et cum symphonia alternasse.

     Leges ergo orationis solutae, ut apparet, minus strictae (ut ita dicam) sunt quam illae uersuum uel artis poeticae sacrae, si locos scriptos memorare et laudare nonnumquam uolumus, quibus legibus tacitis Vergilius integer intactusque manere uidetur coram Plinio turbide inquinato, Cicerone autem medium locum idque fere diligentissime obseruatum tenente. Saltem hoc in colloquio Viuesiano, quod hodie tecum, candide lector, compartiri uolui, quia hoc in loco pacifico Europae meridionalis, ubi habito, uentus saeuit in nos obstans quominus ad litus adire possim.

7.24.2016

De Musa tragica

"Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit"
 
    Abhinc una hebdomade iter sex dierum suscepi ultra finem septentrionalem Hispanorum, in urbem scilicet Europaeam, quae esse dicitur luminum amorisque, impraesentiarum autem umbris cooperta cladis terrorisque, sicut aliae civitates Veteris Orbis, quae esse dicuntur quasi terra continens unita atque ex radicibus Graecis Latinisque roborata, sed potius hodie regio esse videtur disjuncta a barbaris gentibus profligata atque in sinu pacis falsae posita. Quod mirum non est, nam si parva licet componere magnis, res Europaea non multum discrepat a consuetudine familiari.
       Iter enim fecimus decem et septem homines, consanguinei videlicet et cognati atque affines, plerique a matre eadem gnati ceterique nepotes ideoque concordia ducti, unde exspectandum erat ut omnia leniter fluerent tamquam sedatus amnis sine ullis salebris. Duo affines tandem atque unus consobrinus itinere abstinuerunt, quia causae valetudinariae et laborales obstiterunt quominus ii in aliena civitate peregrinarentur.
      Aetate minor viator decem annos natus erat et maior septuaginta et unum, in summa decem feminae et septem viri, quorum septem homines minus quam viginti annorum erant, omnes scilicet discipuli, ceterique plusquam triginta, alii munere nonnullo plus minusve certo fungentes, alius invite otiosus, postremo mater vidua rudeque donata. Imaginari denique potes, candide lector, quomodo hoc in grege tam vario ramosoque aetatibus et moribus et consuetudinibus, etiamsi ex eodem trunco procedenti, res sese habuerint. Difficillimum quidem fuit urbem perlustrare, nam alii non passibus aequis alios sequebantur. Erant quidem qui imagines de se ipsis una cum monumentis urbanis identidem capiebant, alii festinabant omnia spectare aventes, alii tantum de emendo cibo munusculisque cogitabant. Itineris altero die unus ex grege se sejunxit et visitationem urbis reliquam solus fecit, quod tamen permirum nobis non fuit, quoniam eius mos esset. Multum risimus, sed etiam discordia non defuit, unde quarto die grex divisus est in duas partes, id est, in tardiores et in celeriores, quamquam noctu omnes eodem deversorio conveniebamus.
        Alio die, dum in deversorium circa mediam noctem omnes redibamus tramine subterraneo vecti, quidam vir aspectu spurcus temetum redolens in traminis currum, quo vehebamur, intravit (utrum nativus fuerit an peregrinus, care lector, pro certo tibi dicere nequeo, sed indutus more occidentali erat capillis promissis fuscis et barba minima). Illic ineramus nos Hispani atque etiam duo Asiatici et quattuor Africani et unus Indus, quem ebrius iste appropinquavit clamans ferus: "I in malam crucem, Inde! Abi domum!" aliaque non intellecta. Et ostium traminis manusque suas magna cum ira pulsabat et verberabat. Indus tandem aliquando exiit iratus atque tacitus, sicut omnes nos timidi silentesque sessi pergebamus, quoad vir iste qui bestia videbatur discessit. In mentem statim venit meam verba cuiusdam consobrinae, viginti et quattuor annos natae, hac in urbe sex annos solius habitantis, quacum secundo die cenam jucundissimam sumpsimus: "Gades redire aveo: familiam hic creare nolo, quia urbs haec quasi silva est plena bestiarum. Amica per vim stuprum recens passa est atque admodum periculosum est noctu ambulare. Sed praesertim redire volo quia parentes, amicos necessariosque desidero."
         Quarto die nos divisi in duos greges diem degimus facetum in regno magico vicino, quamquam calor nos oppugnavit inclemens. Noctu autem soror natu tertia cruminam perdidit in statione traminum ferriviariorum. Sed quid censes, lector benevolens? Num putas cruminam a sorore fatigata amissam esse? Mane sororem in sedem custodum publicorum comitati sumus quinque homines ex grege familiari et illic horas matutinas, quibus uti voluissemus ad visitanda Musea, trivimus. Vae miseris nobis! Abi in malam rem, nequam grapheocratia Europaea! Forte fortuna soror, quamvis tesseram identitatis perdiderit, in deversorio condebat syngraphum commeatus, quo ea aeroplano vehi posset.
       Ultima nocte denique aliae duae sorores inter se collisa sunt, quia videlicet gregem moderari tam diversum et numerosum facile non erat: altera enim minor sententiam suam imponere anxia in alteram majorem voluit, quod cum illa ipsa non impetravisset, conviciis tamen hanc vellicabat. Postremo mater familias pacem afferre lacrimans et sorores ad concordiam frustra redigere conata est fere spreta, neque vero confecta pax fuit neque invicem datae dextrae, quia salem ambae gustare non potuerunt. Nam die sequenti reditus in Hispaniam susceptus est et hodie in sua quaeque soror domo est, altera procul ab altera.
         Quod mysterium antiquissimum de sale foederis eos, qui a majoribus suis id didicerunt, monet quid faciendum sit ad componenda jurgia, quod videlicet non semper fieri poterit, unde Musa tragica arcessetur, quae liquida voce et cum cithara nobis cantum dabit lugubrem aut querulum.
       
       
  

7.07.2016

Miserum Ovidium!

Cauponula Legionensis "Ovidius" nuncupata
in via "Alfonsi illius Vindicis" sita

        Nuper reversa sum ex quodam Conventu in urbe Legione celebrato, qui quinque dies productus est inter calores diurnos maximos et horas nocturnas frigidiusculas, ut usitatum est terris mediterraneis Hispaniae inter septentriones et solem occidentem spectantibus. Iter fecimus longissimum atque iucundum quattuor sodales raeda vecti, beati atque avidi fruendi dies otiosos procul negotiis academicis. Urbem illam primum ipsa visitabam, quae mihi visa est pulcherrima, monumentis antiquis munita ornatissimaque, auris siccis et odoriferis circumsaepta, tabernis civium peregrinorumque concurso bullientibus, quae omnia, cum jam advesperaceret, color quasi aureus tegere videbatur. Dies erant illic feriati Sancto Paulo et Sancto Petro sacri, unde tantus conventus hominum et frequentia. Illic quoque nos convenimus homines linguae Latinae periti, qui fere omnes acroases doctas dixerunt coram auditoribus attentis docilibus benivolis. Sed ut mos est huic generi coetuum, spatium temporis iucundius erat id quod, dum intercapedinem audiendarum orationum faciebamus, colloquiis privatis datum erat. Sermocinata sum quidem multum et horis suavibus fructa sum cum amicis iam mihi notis fabulans necnon sermones varios cum hominibus, quos per rete omnium gentium tantummodo noveram, primum serens. Tempus quidem currebat lepidum, sed etiam spissum et densum, quam ob rem noctu defatigata semper redibam ad deversorium.
       Deversorium quidem non erat procul a loco ubi Conventus celebrabatur indeque viis solitariis aliquando transibamus domorum veterum plenis, in quarum una cauponam prospeximus ruinosam, quae variis causis studium excitavit nostrum. Dubito autem utrum unus ex comitibus Gaditanis fuerit qui primus eam animaduerterit an ego ipsa eam invenerim. Utcumque est, omnes quattuor sodales mirati sumus non solum quod cauponulae illi "Ovidius" nomen erat, verum etiam quod in via "Alfonsi illius Vindicis" extructa erat atque ante oculos apparebat et clausa et admodum obstructa. Etiam iuxta januam fenestrula spectabatur clatrata et in parte sinistra quoddam receptaculum sordium porcello in fronte picto. Quid enim unus sodalium salsum tunc cogitaverit, nunc bene scio. In mentem autem meam statim venit imago saporis aciduli rem praemonens aliam, veri autem similiorem, scilicet illo in loco oppilato quasi in ergastulo miserum Ovidium sepultum esse vivum a quodam barbaro vindice, utpote qui aegre ferret vulgus profanum Musas gustare  posse humaniores ei negatas.