Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2016

Philomusi duo carmina ad lectorem Plinianum

Imagen
Postquam nouus cursus scholasticus initium ceperit, documenta grapheocratica et opuscula academica onerosa scribere non desii, nam Nouember mensis appropinquat calidus. Etiam anno continenti, deis uolentibus, celebrabuntur et conuentus magistrorum, cui interesse maximo honori mihi erit, et publicum periculum ad inanem cathedram occupandam Gaditanam. Incepta enim et proposita describere debeo de peruestigationibus meis academicis, qua de causa multum Hispanice aliisque linguis hodiernis indago perscruto uestigo, paucum autem tempus subseciuum et otiosum ad Latine legendum scribendumque mihi est. Haec est Academia. At cum lucubrationes meae de rebus Plinianis uersanda sint, occasionem capere hodie decreui ad utrumque opus faciendum, alterum taediosius, alterum iucundius.
    Vobiscum ergo compartiri nunc uolo duo epigrammata, quae forte inueni dum quasdam editiones Plinianas quaerebam. Sic enim frui simul possum pensis academicis et carminibus Latinis, quibus magnopere delector, n…

Angiportum perangustum

Imagen
Nudius tertius frater, qui alio in oppido Baetico procul a me habitat, imaginem quam in parte sinistra inspicere potestis, lectores candidi, ad me per telephonum gestabile nuntiolo electronico misit, captam dum ipse ambulabat, utpote qui nomine viae viso statim mei recordatus sit.
   Sine coloribus vel potius luminibus et umbris descripta imago mihi admodum placuit non tantum quod videlicet testimonium amoris fraterni est verum sincerumque, sed etiam quod semper delectata sum imaginibus ope lucis expressis eis quae ex prima fronte visum fallunt.
   Nam ubi primum imaginem spectavi, eam inversum positam esse putavi necnon eius prospectum falsum esse, nam pars clarior imaginis quasi caelum esse videbatur, pars obscurior quasi terram sive mare. In loco autem medio lineae parallelae et tranversae secare videbantur horizontem.
    Deinde fenestram externam sive potius maeonium labyrinthi a transeuntibus foris intuitum esse existimavi, ubi pars obscurior tamquam tectulum pensile videb…

De paginis nouis Latinos sermones tradentibus

Imagen
Mensem Septembrem abiisse dicere non possum, sed potius fugisse, quod currendi genus concitatissimum est. Dies et horae quidem fugiunt et nihil decursum temporis frenare uidetur. October enim aduenit et cum eo tempus autumnum et nouus cursus academicus, noua autem uix sunt, immo omnia similia pergere uidentur annorum superiorum et id quod triste est, nempe plura noua fieri extra muros quam intra muros academicos.         Paginae quidem nouae in rete omnium gentium apparuerunt, quae Latinitatem gliscere atque uigere monstrant, nam fautores linguae Latinae non tantum scribere, uerum etiam sermones tradere audent qui uulgo "podcast" dicuntur. Etiam imagines spectare possumus dum sententias Latinas auscultamus. Hodie autem ad nuntios illos Latinos siue  hebdomadales siue menstruos non refero per undas radiophonicas uulgatos, sicut illos Finnicos aut Bremenses, neque etiam ad praelectiones illas similes Valahfridi Stroh, in formam "podcast" dictam redditas, sed poti…