Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2016

In varietate concordia

Imagen
Europa his temporibus magis discors esse quam umquam fuisse videtur, maxime postquam sermo ac cultus Graecus Romanusque quasi arbor milenaria ab altissimis suis radicibus evulsus sit.   Quamobrem nomina subnotemus, lectores lectricesque fideles et candidi et prudentes, ut adjuvemus linguam Latinam Europaeum sermonem denuo fieri una cum aliis XXIV linguis publicis Europaeis!
 Primum autemSapere Agere Loqui audeamus,
deinde nomina subnotemus HIC

De germine ex ramo sicco nascenti

Imagen
Haicu Tusculanum
Ex ramo sicco radiis partum solis germen nascitur





     Vobis promiseram, lectores mei fideles, me incolumen domum reditam omnia libenter illustraturam esse illa quae in recentissimo itinere acta fuerint, negotiis academicis maximi momenti Gadibus absolutis. Omnia ergo ex sententia fuerunt, sed mihi confitendum est numquam tam fatigatam et onere fessam me sensisse quam hebdomade sequenti itineris. Nam res omnes perpensas, quae diebus superioribus et in ora Vandalica Hispaniae meridionalis et in Villa illa splendida Novi Tusculi sita peractae fuerunt, ego ipsa videbar umeris eas sustinere tamquam globum plumbeum. Hodie autem hoc onere levata et mente paululum requieta refectaque spero fore ut vobis enarrare possim ea quae in sede illa Humanitatis ipsa vixi, audivi, spectavi et sentivi, quod difficillimum sane erit.

     Circa horam primam post meridiem in Villam Falconeriam advenimus, unde vix tres horas dormiveram neque requiescere mihi licuit inde ab hora quarta ante mer…