Per duo lustra

Ad Davidem aliosque iuvenes studiosos dicatum
Arborem siccum
aura vescentem levi
vitra circumstant.

     Exemplum animi nimium patientis non sum quasi altera Vlixes iactata dubio per duo lustra mari retis universalis, sed tamen, sicut homo ille sollers, omnia tempora solliciti fati non pertuli et placidae saepe fuere morae. Abhinc una hebdomade hoc scriptorium undecimum annum agebat ex quo primum ianuam aperuit suam. Curnam die natali scriptorii silui et nihil dixi, ut mos est mihi? Quia primum decem annis procul ab hac ora aberam hoc felici die terram Lusitanicam uisitans et cuidam Conventui magistorum gratanter intereram. Hebdomade iucunda exeunte fructa sum, quamvis, ut vera dicam, plures sermones serere voluissem cum tot magistris optimis. Spero saltem fore ut avicula nimis rara non visa essem atque aliquid nonnullius momenti coram auditoribus dixissem. Ego equidem multa didici non solum acroases audiens verum etiam cum participibus colloquens inter Conventiculum.
     Praeter scholas et symbolas nunc duas acroases parare debeo, alteram coram Gaditanis hebdomadibus continentibus dicendam, alteram coram Conimbrigensibus mense Maio tradendam, illam ad magistros discipulosque academicos de rebus grammaticis, hanc ad iuvenes studiosos de usu linguae Latinae. Intervallis temporis spero fore ut placidis fruar moris.
 

Comentarios

  1. Anónimo8:15:00

    Avis visa es pulcherrimi cantus. Verba tua cupiditatem discendae colendaeque Latinitatis firmaverunt, itemque ea quae ab aliis doctoribus retulisti. Ad multos annos vigeant tua vox dulcissima tuumque Scriptorium almum, et huc redeas quam mox! :)

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi ago maximas, humanissime David, pro verbis tuis, quae legere hoc in scriptorio decem annos nato calcaria addit mihi sponte currenti, ut alios saltem decem annos scribere pergam et doctissimas paginas amicorum Latine scribentium legere cupiam. :)

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria