8.06.2017

De negotiis

    Quo magis in dies in negotia Pliniana incumbo, eo magis recordor id quod Erasmus ille Roterodamus serio scripsit de quodam Plauti loco salso, quem in editione Frobeniana Historiae Mundi anni 1525 ipse memoravit:

      Plus quam saeculo post, anno 1685, Iohannes Harduinus locum Plautinum illud iocosum refert ad illustrandum negotium operis Pliniani emaculandi atque explanandi, sed (rem miram!) Erasmi nomen, qui primus comparationem de nave ac muliere fecit, silet:


      Multum postea, anno scilicet 1763, verba festiva Plautina a Rezzonico laudata sunt una cum nomine Erasmi huiuscemodi:


          Plautus quidem hanc sententiam ad posteritatem reliquit in fabula illa cui index est Poenulus (vv. 210-213) quam hic vobis nunc exscribo apud editionem Frederici Leo anni 1896:
Negoti sibi qui volet vim parare,
navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti
habent, forte si occeperis exornare.
[neque umquam satis hae duae res ornantur]
neque eis ulla ornandi satis satietas est.
     Quo lecto, me ipsam, mulierem scilicet saeculi primi et vicesimi, quae numquam nauim habebo (nam tam pecuniosa non sum), me ipsam inquam interrogo quae res mihi comparanda sint, si negotii mihi velim vim parare. Utrum virum et domum? Sane utrumque. Nam nullae magis res duae plus negotii mihi habent, atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. Vir enim usque ab ortu usque ad occasum solis, ex industria numquam desinit poscere, reclamare, comedere, ambulare redambulareque, flagitare, denuo comedere, sese exercere, quiescere, speculari, omnia numerare, ex omnibus molestiis et laboribus (maxime domesticis) conquiescere, contendere, Venerem prae ceteris deis colere, machinas et machinularum omne genus sanctius venerari, archimagirus esse..  Apage sis, negotii quantum in viro uno est! In negotia Pliniana revertor.

2 comentarios:

  1. Vae mihi! qui virum me ipse agnosco...!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Vae! Virum meum et unicum et singularem esse putabam! :)

      Eliminar