De regula

Plura inspice et lege hic

        Hodie casu certior facta sum de quadam regula sive de Bechdelii quaestiunculis, quae ad fabulas cinematographicas vel spectacula arte facta referuntur, si metiri aut pensare velimus partes, quas feminae illic agant:
1. Apparentne personae saltem duae, quae feminae sint?[1] 
2. Haene mulieres inter se ipsas colloquuntur saltem semel?[2] 
3. Si colloquuntur, estne argumentum de re alia quam de viro? [3] 
        Mirata equidem sum, quod non multae pelliculae vel etiam clarissimae et novissimae quaestiunculas has tres superant.

      Quid eveniret, si quaestiunculas ferremus has tres quoque in litteras omnium gentium?



            Adnotationes: 
  1. feminae] Nomine proprio praeditae esse debent, quoniam id quod nomine careat, dicitur minoris ponderis videri.   ↩
  2. colloquuntur] Colloquium saltem ad 60 partes temporis minutas producendum est, quia si brevius esset, colloquium verum esse non videretur.  ↩
  3. de viro] Vir non sit maritus vel amasius neque pater neque filius.  ↩

Comentarios

  1. Anónimo11:19:00

    Idem vitium, eheu, ubique in litteris invenimus. Et multi e meis dilectissimis libri egestatem mulierum habent.

    Non casu, ex omnibus mundi scriptricibus scriptoribusque, mihi dilectissimis, quorum plurima opera legi, sunt Colette et Euripidis. Hem, et Platon, sed regula nullo modo derigitur...

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Litterae et spectacula speculum sunt morum humanorum, et mihi non tam triste videtur mulieres vix apparere in libris et theatris (immo enim hae apparere solent) quam partes quas feminae agunt in operibus, quae et legimus et spectamus. Si forte apparemus, matris vel filiae, uxoris vel amasiae, meretricis vel virginis partes agere solemus easque plerumque secundas vel tertias, vix umquam primas. Tempora mutari dicuntur. Utinam quoque mores mentesque humanae.

      Eliminar
    2. Anónimo11:18:00

      Credo mores mentesque meliores fio, attamen lentius. Saltem mutantur. Plures peliculae et series televisoricae praecipue multas et meliores partes pro feminis nuper habent. Pro certo plures quam meo iuventute habuerunt. Uxor mea multas amicas feministas (et nonullos enim amicos) habet quae peliculas seriesque ad sese commendunt, ut fortasse mutatio mihi videatur celerior et amplior.

      Iamiam novam Bellorum Astrorum peliculam spectavimus, in qua multae insunt feminae : bellatrices, milites, machinatrices, gubernatrices, classis imperatrices, viragines, et scelestae. Est enimvero mater, sed et illa est quoque -- imprimis -- totius rebellionis imperatrix.

      Eliminar
  2. Admodum tibi adsentior: forte fortuna mores mentesque hominum de hac re iniqua mutantur, sed lentissime. Nam quamquam in pelliculis bellatrices, feminas milites, machinatrices, gubernatrices, classis imperatrices, viragines, heroides magis in dies spectare possumus, rarius tamen est eas videre foedas, veteres vel cute rugata, crassas, sicut bellatores, milites, machinatores, gubernatores, classis imperatores... Excepta una aut altera, pleraeque speciosissimae, graciles, juvenes sunt; denique ficticiae, minime verae feminae videntur.

    ResponderEliminar
  3. Hoc triste videtur...neque recte scio quid facere possumus. Ut dixisti, pelliculae librique sunt speculum morum humanorum, quid mutare oportet, primas aut alterum? His diebus video seriem (nescio quo modo latine dici potest) quam amica partita mihi est, nomine Gilmore Girls, fortasse eam novisti (abhinc nonnullos annos in La 2 eam praebuerunt). Re vera personae principales sunt feminae duae, sed hoc nihil obstat quin viri possint ea frui. Aliquem legi dicentem ei taedere homines appellavise hanc seriem 'muliebrem', quod minime est... tantum quia de vita praecipue duarum feminarum tractatur!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Quid agamus? Responsum facile iam olim quidam dedit: "Homo sum: humani nil a me alienum puto". At pro dolor adhuc sunt qui putent "mulieres homines non esse".

      Eliminar
  4. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  5. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  6. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  7. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  8. Est feminarum proprium semper queri... Etiamsi plures feminae in peliculis sunt, quid hoc vitis vestris in mutabit? Ditioresne eritis? Pauperioresne eritis? Hominesne bellare desinent? Stultissimum certamen feministarum est. Saepissime feministae frustratas feminas sunt quas nec amplecti nec osculari nullus velit. Hic attamen est feministae exemplum alterum. Suffragium potestis ferre, ad scholam istis, in patria quae bellum gerere non natae estis, sed urgeri vos arbitrari audetis. Num cogitatis de pauperibus aut pauperrimis feminis (aut pauperibus viris) quibus non cottidie cibo sumere, neque ad scholam ire neque suffragium ferre? Num vere creditis plures feminae in televisio proponere quicquam in earum vita mutabit?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo tu, quisquis es, pavidus acerbissimusque de feminis querulior esse videris quam de viris ego ipsa, cum rem cum mica salis describere conarer.

      Eliminar
  9. Ignosce mihi, latine loquens (sane non perfecte, itaque IV nuntia scripsi ac ista agrogavi ut emendationes afferam) mirabillima est mihi electronica pagina tua. Feminae non odi, quamquam lacessere illam amo, sed falsum certamen quid "feminism" (nescio quomodo latine id dicitur) vocatur longius ferre non possum. Illud ubique videtur: et in interrete et in diariis et in libris et in televisone.

    Est falsmum certamen quia unum exemplum feminae non est: aliae divitiae sunt, aliae pauperes sunt. Commune propositum esse non potest inter, ut ante dixi, aliqua divitia femina (e.g. ulli senatoris mulier) quae ad scholam iit, suffragium ferre potest, multas pulchras vestes emere potest et aliqua pauper femina (e.g. ulli fabris mulier) quae nec scribere nec legere potest, suffragium ferre non potest, quae preterea a coniuge suo percellitur. Haec certabit ut maritus suus eam percellere desinerent ac in condicionibus melioribus viveret, illa certabit ut amplius potestatis impetraret. Communis nihil est inter haec proposita dua.
    In Historia numquam Livia (Octavii filia) ac alicuius mercatoris mulier pugnare una vidimus.

    Hispanica tu esse mihi videtur. Ego francogallicus sum, et feministae in Francogallica fere sunt divitiae potius feminae quae taedet vitarum suarum, nec in studio nec in lectu nec labore delectantur. Ne amplius dicere, praeter Respublicae Unitae Americae (cacata patria quam ducunt pro exemplo), nihil amant. Ut sibi ludos facere, finguntur "patriarchatum" ullum qui urget eas, sine cogitando de pauperibus feminis quae solum in condicionibus melioribus vivere velint ac non curant de patriarcho.
    Itaque minime "feminism" habeo. Non est gavis pugna mihi, sed levitas ulla.

    Ecce quod incidit in mentem meam.

    Pax tibi, amica latina.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Quidem unum exemplum feminae non est, sicut etiam viri exemplar unicum non exstat. Quot homines, tot capita et corda! Qua de causa viros eos, qui feminas quae dicuntur 'feministas' increpant, ipsos mihi placeret quoque audire in viros, qui vulgo dicuntur "machistas", male dicere et pugnare quasi hostes humanitatis. Nam 'feministae' eo apparuerunt, propterea quod 'viristae' sive 'masculistae', ut ita dicam, fere in toto orbe terrarum et erant et sunt, etiam in Vetere Orbe. An putas "androcratia" et "phallocratia" et "mysoginia" esse figmenta anilia?

      Pax quoque tibi, quisquis es benevolens erga paginam meam electronicam.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria