12.31.2017

Faustum fortunatum felicem annum novum!


Diva Angerona
 
     Annus MMXVII finem iam iam capit et vale ei dicere ipsa nolo tacita silensque. Hebdomas ultima huius anni inusitatissima fuit, nam nihil mihi licuit agere nisi dormire et convalescere, postquam in morbum inciderim frigidum et diuturnum, tamquam si corpus dixisset 'usque adhuc pervenisse' admodum fatigatum, anno negotiosissimo perfecto atque absoluto. Neque mens eadem de causa munere suo fungebatur. Forte fortuna suus cuique finis est initiumque suum ac dies hodiernus potius quam ultimus anni primus omnium esse videtur. Nunc in scriptorio sedeo et animo novo omnia circumspicio. Sicca levisque tussis silentium frangit et commovet parietes quasi corpora, sed hoc in loco inviolato nihil perturbari potest. Reliqua enim hic locus cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Sed ut Romae nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur, ita non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae atque divae Angeronae simulacrum ore obligato obsignatoque erigere.

     Utut est, cras annus novus incipit, qui utinam tempora aliquatenus mutet atque mores, ut spero, in melius. Vobis ergo, lectores fideles, omnia fausta fortunataque imo ex corde exopto necnon felicem annum novum.

2 comentarios:

  1. Gratias tibi ago pro ominibus tuis faustis, quae perlibenter rependo. Sit et tibi tuisque hic novus annus faustus, felix necnon beatus! Res tibi vertant ex sententia! Et ante omnia: Prospera sit tibi valetudo!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo gratias tibi, humanissime Beate, ago pro verbis semper benevolentibus. Magis in dies convalesco et vires augescunt. Ceterum imo ex corde spero hoc novo anno fore ut Latinitas gliscat non tantum per rete omnium gentium (quod minime dubito) verum etiam in Academia!

      Eliminar