Entradas

Mostrando entradas de enero, 2017

De clarissima quadam fabula puerili

Imagen
Filius fabulam "Le petit prince" inscriptam nunc legit a magistra scholae Francogallicae commendatam isque curiosus a me quaesivit utrum ipsa eam perlegerim necne:
- Sane! -respondi-. Hispanice primum, deinde Francogallice puella perlegi.
- Num Latine? -filius mirus interrogavit non dubitans quin non exstaret nulla.
- Mm! Nondum totam evolvi - confessa sum-, quia penes me sunt tres versiones et nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis[1]huius fabulae in sermonem Latinum conversae et nescio adhuc quam vel optima sit.       Filius enim Francogallice legit, sed etiam versionem Hispanicam aliquando inspicit, si quas sententias vel iuncturas non bene intellegit. Et locutiones verbaque sic conferens is repperit quam dissimiles inter se  nonnumquam interpretationes rerum sint.
       Postquam quaedam docta femina in Grege Latine Loquentium (quo in grege magis legere quam scribere me paenitet, horis otiosis carens) quaestionem similem fecerit, decrevi inde versiones co…

De muris aedificandis

Imagen

Haicu Hispalense

Imagen
              Haicu Hispalense
              Gutta cavavit                lapidem gloriosum               pertinacior

Cara mater

Imagen
Hos dies festos qui Christi Nativitatem commemorant atque adventu nocturno Regum Magicorum finem capient, nihil maximi momenti feci nisi libenter quievi, sed hac hebdomade nuper elapsa diutius tranquillior fui quam necesse fuit, nam domo exire vix potui gravedine laborans. Heri autem noctu,  quamquam in lectulo cubabam et sub stragulo cooperta eram calida inter sternumenta molesta et tussim siccam me vexantem, carmina legere potui, inter quae in unum incidi "Reditus" inscriptum, quod e mente arcere inde nequivi ideoque vobiscum, lectores mei fideles, compartiri nunc cupio, utpote quod surrisum tenerrimum moveat, etiamsi e prima fronte tristiculum videatur.
           A poeta recentiore scriptum nomine Ioannis Pascoli carmen mihi placuit quod id quod ille versibus choliambis concinnavit,  non tantum tamquam filia sensissem, sed potius filio ego ipsa procul dubio idem dixissem:



Eamus: esse nuntium ferunt matri
non belle. Eamus: heu piae malest matri,
periculose cara mater