Entradas

Mostrando entradas de febrero, 2017

Per duo lustra

Imagen
Ad Davidem aliosque iuvenes studiosos dicatum Arborem siccum aura vescentem levi vitra circumstant.      Exemplum animi nimium patientis non sum quasi altera Vlixes iactata dubio per duo lustra mari retis universalis, sed tamen, sicut homo ille sollers, omnia tempora solliciti fati non pertuli et placidae saepe fuere morae. Abhinc una hebdomade hoc scriptorium undecimum annum agebat ex quo primum ianuam aperuit suam. Curnam die natali scriptorii silui et nihil dixi, ut mos est mihi? Quia primum decem annis procul ab hac ora aberam hoc felici die terram Lusitanicam uisitans et cuidam Conventui magistorum gratanter intereram. Hebdomade iucunda exeunte fructa sum, quamvis, ut vera dicam, plures sermones serere voluissem cum tot magistris optimis. Spero saltem fore ut avicula nimis rara non visa essem atque aliquid nonnullius momenti coram auditoribus dixissem. Ego equidem multa didici non solum acroases audiens verum etiam cum participibus colloquens inter Conventiculum .