Entradas

Mostrando entradas de 2018

Tanka de antiperistasi

Imagen
Intra spatium decem dierum Tertius conventus omnium gentium fiet de humano usu cultuque salis. In Hispania septentrionali celebrabitur, in oppido Novae Victoriae vulgo Gasteiz nuncupato. Illic nos conveniemus homines salis fautores multi et quamquam nescio quot linguae latinae cultores intersint, scientiae  saltem amatores procul dubio erunt, unde opera plurima commendabo Latine saeculo litterarum Renascentium scripta, quae de facultate salis refrigerandi potiones primum tractaverunt, ut puta, Gomesii Miedis Commentarii de sale, Blasii Villafranca Methodus refrigerandi ex vocato sale nitro vinum aquamque ac potus quodvis aliud genus (de quo discipulus quidam thesim doctoralem parat me duce), Cardani De subtilitate libri et ita porro.
      Inter conventum salinas clarissimas illius loci spectaturam esse spero, quarum imagines ope lucis expressas vobis me ostensuram esse polliceor. Interim vobis offero haec carmina quae, etiamsi insulsissima, fructa tamen sum, dum ea pangebam.

 …

Quo modo sal conficitur ex aqua marina?

Imagen
Hos dies aestivos atque otiosos, quibus de sale multa et cogito et scribo acroasim academicam parans, locum offendi studium meum excitantem a clarissimo Georgio Agricola scriptum in libro De re metallica (Basileae 1556: 439-441), ubi ipse describit quomodo sal ex aqua marina in salinis conficiatur. Placuerunt enim mihi Agricolae verba per imagines illustrata, quae vobis quoque offero ex lexico Forcelliniano explicata:

A. Mare.  [Congregatio aquarum salsi saporis, pontus (Gr. θάλασσα. Hisp. 'Mar')]

B. Stagnum.
[Aqua e mari aut flumine exundans et quiescens, lacus sive natura sive arte confectus (gr. λίμνη. Hisp. 'Lago', Gad. 'Estero')].

C. Septum.
[Vel saeptum. Locus munitus, et quocumque saepimento vallatus et clausus, cujusmodi sunt stabula, ovilia, vivaria etc. (Gr. φράγμα. Hisp. Cerca. Gad. ¿'Largadero?'. ¿'Lucio'?)].

D. Incilia
[Locus depressus ad latus fluminum, aquae derivandae causa ( Gr. διωρυγή, ἀμάρα. Hisp. CanalesAcequias. Gad. ¿…

Fides

Imagen
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae pignus' est.

       Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens)  maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare  Cassandrae Fidelis, sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.

    Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec:

"Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest, si existima…

Sua cuique persona

Imagen
Nudius quintus ex itinere quodam una cum altera familiae parte facto redii jucundissimo et cras denuo domo exibo ad aliud iter cum altera parte faciendum, quod spero fore ut, nisi melius, saltem par sit priori. Aliquatenus autem hoc dubito, propterea quod numerus hominum duplex erit.
    Nunc enim, dum horis duabus vacuis fruor et antequam sarcinas colligam, vobis, fideles lectores, illustrare breviter conabor quid a me ipsa mense toto Julio tacita factum sit.
    Mensem quidem illum praetermisi inanem alicuius rei utilis aut maximi momenti, quia mense superiore, scilicet Junio, a quibusdam hominibus, qui sodales dicuntur, me deceptam esse sentivi, quamobrem fortasse e calamo scriptorio nihil expromere poteram nisi nugas aut insulsitates et eadem causa mense sequenti silere malui. Sed hodie antequam peregriner, in scriptorium reverto alacris ac viribus reparata.
    Tantummodo una solaque res maximi ponderis evenit mense praeterito. Magister enim praemio merito cohonestatus est ab …

Unaquaeque res duas habet facies

Imagen
Unaquaeque res, ut Epictetus ait, duas habeat ansas vel potius facies, unde si rem academicam altera ex facie consideres atque eum scorpium, qui latet sub tanto lapide, perpendas, profecto ea ipsa (quod pace multarum bene moratarum academiarum dixerim) nulla alia tibi visa erit miserior, nulla deformior, nulla demum sub tanto pulchro ad deridendum paratior.

De sale prudentiae

Imagen
Amicus noster Iarcius Gadirus, vir ingeniosus et urbanus sale prudentiae praeditus, 'Conspectum adumbratum ac perficiendum de litteris Latinis omnis aevi" parat. Opus hoc mirum et utilissimum est, utpote quod nihil simile exstat pervestigatoribus et studiosis Latinae linguae.

      Hodie enim Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Redivivus' sive 'Anglus' vocitatus est, Epigramma de dicacitate et prudentia denuo legi et eius recordata sum:

Haicu muriaticum

Imagen
Sal et aphyae
in lagoena vitrea
mattea prima.

Vitae humanae compendiosa descriptio

Imagen
Dum Lucii Flaminii Siculi orationem quandam heri evolvebam, forte in hujus orationis locum scriptum incidi quendam, qui ad Francisci Petrarchae epistulam me transtulit, in qua ipse vitam humanam per multiplices figuras compendiose describit.

    Epistula autem, ut verius dicam, potius quam amicorum colloquium absentium videtur ludum verborum esse vel exercitatio ingenii. Utcumque est, pulchra, elegans et jucunda ante oculos lectorum exhibetur ideoque vobiscum compartiri volo, ut mihi dicatis an forte vos consentiatis cum vitae descriptione a poeta illo Italo clarissimo facta et quae junctura duorum vel trium verborum a Petrarcha usurpata maxime vobis, lectores mei candidi, placeat.

  Ecce enim litterae ad discipulum amicumque Lombardum de Serico, custodem Petrarchae operum, missae nescio quo anno, sed sunt qui dicant fuisse ca. 1370, id est, in extremo tempore eius vitae:

  "Quid mihi de hac vita, quam degimus, videatur, interrogas. Neque immerito. Multae enim et vari…

Sigillum academicum

Imagen
Nomisma argenteum hodie LXXV professores accepimus a Rectore impositum, quia annum quintum et vicesimum egimus in Universitate Gaditana.

      Quod quidem non est maioris ponderis nec maximi momenti, sed nomisma, quod magno cum honore in scriptorium hoc insulsum condam (quonam melius?), antiquum et pulchrum emblema praebet, quod describere vobis, candidi lectores et lectrices, conabor. In quo enim inspicitur arbor ramis fructuum plenis (quae 'prudentiam' antiquitus significat), cuius tres radices (quod sibi vult Gades esse oppidum antiquissimum circa tria milia annorum) super fluctus marinos natant (quia mare primas partes Gaditanis semper egit), atque ab utroque latere columnae eriguntur binae, quae arborem scientiae protegere videntur, quibus circumcingit titulus decimum laborem Herculis redolens isque divisus in duas partes: videlicet alteri "Non plus", alteri "ultra". Ecce vobis clarius expressum:



De hodierno operistitio muliebri

Imagen
Hodie operistitio, quod primum plurimae feminae nostrates egerunt aequitatem inter mulieres virosque reclamantes, favi, meo autem modo. Displicent mihi operistitia, quibus multis olim interfui, sed nunc temporis tumultus et strepitum et pedes dolentes me avertunt a multitudine atque conventibus hominum.  Primo ergo mane disciplinam tradidi, id est, operis cessationem non feci integram, sed schola pulpitoque usa sum ad loquendum coram discipulis de justitia et aequitate et humanitate. Deinde pensis in scriptorio academico absolutis exhibitionem imaginum ope lucis expressarum feminas in Universitate Gaditana opus facientes monstrantium spectavi una cum filia, utpote quae prope Facultatem Philosophicam Litterariamque arti Medicinae studeat, et per duas horas studiis atque negotio vacavi. Domum reversa tandem aliquando operistitium verum agere coepi, nam nulli labori munditiaeque domesticae operam dare decrevi. "Quam inanem rem!" dicebat maritus, qui multa quidem opera domes…

De colore fusco

Imagen
Die Jovis proximo judex fui una cum aliis duobus sodalibus quadam in probatione ad Gradum Philologiae Classicae obtinendum, ubi discipula coram nobis de Newtonis epistulis Latinis optime disceptavit, quas litteras et Anglicas et Latinas inter alia opera legere fieri potest in pagina retis omnium gentium c.t. "The Newton Project", cuius moderatores Isaaci Newtonis opera praebent exscripta sive transcripta modo "diplomatico", qui dicitur, sive fideli textui ab auctore scripto, mendis videlicet quoque inclusis, necnon modo emendato atque idoneo ad legendum. Imagines autem ope lucis expressae operum sive ab ipso auctore manu scriptorum sive primum typis editorum pro dolor! non offeruntur lectoribus.

        Epistulae enim Latine scriptae paucae sunt, usque adhuc quinque inventae, ut videtur, quae de rebus opticis et mathematicis aguntur. Quarum una studium meum maxime excitavit, quia non solum de coloribus argumentum est, verum etiam propter vocabulum quod leg…

Invia virtuti nulla est via

Imagen
Heri in sessione Circuli de hoc emblemate colloquimur, quo notae typographicae instar impressores quidam saeculo decimo et sexto usi sunt. Eis quidem nomina erant Valerius et Aloisius Dorici, fratres Brixienses, quorum officina sita erat in area vulgo 'Campo de' Fiori' nuncupata.
        Discipulorum enim unus dissertationem doctoralem parat de opere quodam, quod 1550 Romae horum impressorum Brixiensium ope laboreque in lucem editum est.
        Hac in imagine equus Pegasus montem ascendere non sine molestiis videtur, sed ut inde a  margine sinistra usque ad dextram legimus, sic "invia virtuti nulla est via", id est, "omnes viae sunt perviae hominibus, quibus virtus est" vel etiam "fortes vias quaslibet transire possunt", quae verba Naso scripsit in libro XIV Metamorphoseon (v. 113), ubi Sybilla illa Cumaea Aeneam, virum factis maximum, qui manes paternos adire debebat, metum deponere monet, utpote quae per Elysias domos regnaque novi…

De coquo quem penes arcana salis sunt

Pelliculam miram a quodam optimo coquo Hispano factam, cui titulus est SAL, modo spectavi, qua oculi mei admodum delectati sunt. Eam enim condere et conservare volui et nullum locum inveni magis idoneum aptioremque quam hoc in scriptorio. In imaginibus enim spectare potestis quandam feminam candidissimam, quae SAL vocari dicit (animadvertendum quidem est vobis hoc, lectores sapientes: vocabulum 'salis" femininum Hispanice esse). Ecce id quod SAL nobis dicit quasi susurrans quoddam aenigma, in sermonem Latinum scilicet versum:
00:18  SAL sum.
00:23  Sensum gustui do atque accommodo,
01:37  Natura mea a vobis sparsa, 
01:41  carnes tempus inde vicerunt. 
01:50  Libidines... Arcana adhuc abscondo,
01:55  cum candida mea lux in colorem intrat fulgoresque celat.
02:04  Unus solusque est qui me audiat susurrantem, 
02:09  cui nunc sint manus saporem fingentes,
02:15  cui olfactus sit famen meam percipiens,
02:20  gratia permulsus mea.
02:25  Ego sum ille 
02:30  et ille ego sum…

De Lucia Metrana, profestrice Hispana saeculo XVI

Imagen
De gentis nostrae feminis doctrina claris omnibus temporibus vix scimus et fere nihil pro certo habemus, maxime aetate quae dicitur artium litterarumque Renascentium, nisi id quod viri illustres illius temporis in operibus suis ipsi tradiderunt. Inter quos historicus Lucius Marineus Siculus in Hispania inter annos 1486 et 1533 versatus eminet, qui suis in Epistolarum familiarum libris XVII (Vallisoleti, 1514) plurimas litteras collegit non tantum a se exaratas verum etiam ab hominibus clarissimis, ad quos ipse litteras misit suas, rescriptas. Inter quas quidem una epistula permira in libro XII invenitur ad quandam puellam doctam nomine Luciam Metranam, vulgo scilicet "Luisa de Medrano"[1] (1484-1527) data, quae dicitur profestrix esse Cathedraria prima in Universitate Studiorum Salmanticensi. Nam eodem tempore rector et cathedrarius Salmanticensis Petrus Turrensis in notula cuiusdam operis sui manu scripta exaravit hoc: "A.D. 1508 die 16 novembris hora terti…