De Lucia Metrana, profestrice Hispana saeculo XVI


          De gentis nostrae feminis doctrina claris omnibus temporibus vix scimus et fere nihil pro certo habemus, maxime aetate quae dicitur artium litterarumque Renascentium, nisi id quod viri illustres illius temporis in operibus suis ipsi tradiderunt. Inter quos historicus Lucius Marineus Siculus in Hispania inter annos 1486 et 1533 versatus eminet, qui suis in Epistolarum familiarum libris XVII (Vallisoleti, 1514) plurimas litteras collegit non tantum a se exaratas verum etiam ab hominibus clarissimis, ad quos ipse litteras misit suas, rescriptas. Inter quas quidem una epistula permira in libro XII invenitur ad quandam puellam doctam nomine Luciam Metranam, vulgo scilicet "Luisa de Medrano"[1]  (1484-1527) data, quae dicitur profestrix esse Cathedraria prima in Universitate Studiorum Salmanticensi. Nam eodem tempore rector et cathedrarius Salmanticensis Petrus Turrensis in notula cuiusdam operis sui manu scripta exaravit hoc: "A.D. 1508 die 16 novembris hora tertia legit filia Medrano in Catedra Canonum”.

 Salmanticense conclave academicum ad Luciam Metranam anno 2015 dicatum

        Ecce vobis, candidi lectores et lectrices benevolentes, Lucii Marinei epistola ad Luciam Metranam data, de qua autem ignotum est quoto anno certo scripta sit, forsan eodem anno 1508, cum illa viginti et quattuor annos nata erat:

        Lucius Marineus Siculus Luciae Metranae S. 
       Clara et illustris eruditionis et eloquentiae tuae fama, magnum studiorum tuorum nomen, priusquam te vidissem ad me pervenerat, puella doctisima, postquam vero te coram cernere et ornatissime loquentem audire mihi contigit, multo quidem doctior multoque pulchrior visa es quam animo ante meo concipi potuisses. Admiratus equidem sum vehementer non solum doctrinam et eloquentiam tuam, sed etiam venustatem, formam, sexum et aetatem. Propterea quod una virguncula facie spectabilis viros omnes Hispanos eloquentia linguae Romanae longe praestas.
       O foelices parentes, qui te talem filiam genuere! Debes tu quidem, clarisima puella, multum Deo optimo maximo, qui tibi magnum dedit ingenium, debes praeterea plurimum parentibus, qui te non foeminarum communibus officiis, non corporis ingratis laboribus citoque perituris destinavere, sed liberalibus studiis, praeclaris artibus et aeternae memoriae consecrarunt. Debent et illi tibi non parum, quod eorum spem et opinionem tua virtute singulari magnoque studio superasti. Debet etiam Hispania tota, quam gloria tui nominis et eruditionis praestantia magnis laudibus illustras. Ego uero, puella dignissima, tantum tibi certe debeo quantum solvendo non sum.
       Per te siquidem non Musas, non Sybillas saeculis prioribus invideo, non Phytias vates, non apud Pythagoreos[2] foeminas philosophantes. Nunc itaque, quod hactenus dubitabam, facile credo Romae Lelii et Hortensii et in Sicilia Sthesicori filias et alias foeminas eloquentissimas fuisse. Nunc demum cognosco mulieribus a natura non fuisse denegatum ingenium, quod aetate nostra per te maxime comprobatur, quae supra viros in litteris et eloquentia caput altius extulisti; quae una in Hispania puella teneraque virgo non lanam sed librum, non fusum sed calamum, non acum sed stilum diligenter et studiose tractas. Vale et si qua res est, in qua mea opera uti voles, scito me tibi nusquam defuturum. Iterum Vale et me per litteras de tua valitudine et totius vitae instituto rogo certiorem facias.

    Si haec magistra tam eloquens et eruditissima erat, ut ingenio virtuteque viris omnibus Hispanis praecelleret, sicut ipse Marineus declaravit, me ideo interrogo qua de causa eius responsum et plures litteras elegantissimas Siculus in lucem non ediderit, sicut ipse epistulas aliorum. Lugendum quidem est silentium hoc atque alia cum Siculi illius tum maxime ceterorum virorum illustrium Hispanorum.

    Sed de Lucia Metrana satis superque. Alio die de aliis profestricibus et magistrabus Hispanis plura dicam, negotio academico nihil obstante.
   
   

            Adnotationes: 
  1. "Luisa de Medrano"] Quaedam femina erudita affirmavit Marineum erravisse Luciam pro Aloisia, nomine vero, dicentem. Cf. Theresa Oettel, "Una catedrática en el siglo de Isabel la Católica: Luisa (Lucía) de Medrano", Boletín de la Real Academia de la Historia, t. 107 (1935), pp. 289-368 (p. 349).  ↩

  2.  Pythagoreos] "Pythagoreros" edidit Theresa Jiménez Calvente sua in editione Un siciliano en la España de los Reyes Católicos. Los 'Epistolarum familiarium libri XVII'  de Lucio Marineo Sículo (Compluti 2001) inscripta.   ↩

Comentarios

  1. Reperiturne mentio ejusdem Aloisiæ sive Luciæ etiam in Marinei De rebus Hispaniæ memorabilibus (1530)?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Reperitur quidem mentio Luciae Metranae una cum aliis Hispaniae feminis illustribus in L. Marinei Siculi regii historiographi “Opere de rebus Hispaniae memorabilibus” Compluti anno 1530 in lucem edito, sed nihil novum pro dolor hic addit de Lucia sive Aloisia illa:

      "Salmanticae quoque Luciam Metranam nouimus eloquentissimam puellam, quam non solum loquentem audiuimus et orantem, sed in gymnasio quoque Salmanticensi Latinos libros publice profitentem" .

      Mentio autem vel potius capitulum totum deest cum de feminis tum de viris Hispaniae illustribus in editione illius operis anno 1533 impressa atque etiam in volumine in sermonem Hispanicum anno 1539 verso. Causam cur Lucius Marineus capitulum illud omiserit, sive veram sive fictam ipse declarat in calce operis anni 1533:

      «Desiderabit in hoc volumine lector et frustra requiret Hispaniae viros illustres. De quibus, non solum praeteritis, sed etiam nunc viventibus, ut in prologo et aliis in locis mentio est, numerose scripseram: sed cum illorum nomina et res gestas nostris principibus recensuissem, illi quidem etsi propter Hispaniae foelicitatem, quae tot viros insignes progenuisset, valde gavisi cum laborem nostrum et industriam comprobassent, eorundem tamen voluntas et consilium fuit, ut in praesentiarum virorum illustrium catalogus non ederetur. Dicebant enim prudentissimi principes, quod inter viventes, ut est humana conditio, magna nasceretur invidia, et iuxta praeterea multorum querela, qui praetermissi fuissent. Fuit igitur mihi parendum principibus nostris rem iustam praesertim atque prudenter imperantibus. Subduximus itaque de volumine viros illustres et nonnullas etiam mulieres memoratu dignas. Quae cum caeteris, quae mihi posthac occurrerint, in lucem proferentur in posterum. Non me igitur mentitum iudicabis, benignissime lector, et quod tibi nunc offero, libenter accipias. Vale.»

      Numquam autem, nisi fallor, Marineus in lucem protulit catalogum virorum et feminarum illustrium, quae is promisit.

      Eliminar
  2. Gratias ago, magistra, quod nos certiores fecisti de hac epistula hacque scilicet femina. Quandocumque parentes prudenti, qui contra morem et famam pro certo habebant eorum filias dignissimas esse studiis quibuslibet, monstratum est feminas posse tam callidas quam viri, vel immo callidiores esse; neque natura sed consuetudine feminas solere operam dare officis domesticis.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo gratias tibi ago lucubrationes meas legenti. Ceterum quidam vir Hispanus, salium generis omnis peritissimus, olim scripsit ‘quoddam rusticitatis genus esse, quod ab educatione sive consuetudine contrahitur’. Citius siquidem prava educatione natura optima corrumpi solet quam, haec si prava sit, bonis moribus corrigi ac emendari. Tantum enim virium sibi arrogat consuetudo, praesertim inveterata, ut vel alterius naturae nomen usurpet (ut apud Ciceronem legimus), immo verius haec quandoque visa fuit illi cedere.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria