De coquo quem penes arcana salis sunt

    Pelliculam miram a quodam optimo coquo Hispano factam, cui titulus est SAL, modo spectavi, qua oculi mei admodum delectati sunt. Eam enim condere et conservare volui et nullum locum inveni magis idoneum aptioremque quam hoc in scriptorio. In imaginibus enim spectare potestis quandam feminam candidissimam, quae SAL vocari dicit (animadvertendum quidem est vobis hoc, lectores sapientes: vocabulum 'salis" femininum Hispanice esse). Ecce id quod SAL nobis dicit quasi susurrans quoddam aenigma, in sermonem Latinum scilicet versum:
00:18  SAL sum.
00:23  Sensum gustui do atque accommodo,
01:37  Natura mea a vobis sparsa, 
01:41  carnes tempus inde vicerunt. 
01:50  Libidines... Arcana adhuc abscondo,
01:55  cum candida mea lux in colorem intrat fulgoresque celat.
02:04  Unus solusque est qui me audiat susurrantem, 
02:09  cui nunc sint manus saporem fingentes,
02:15  cui olfactus sit famen meam percipiens,
02:20  gratia permulsus mea.
02:25  Ego sum ille 
02:30  et ille ego sum.
02:42  SAL.

   QUIQUE DACOSTA / Sal from Attic Films on Vimeo.

Comentarios

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. Pellicula quidem mihi videtur speciosa.
    Nunc M. Gavium Apicium in culina Romana dissipantem imaginari cum candidissima famula culinaria, apud imperatorem Augustum, saltanti possem.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria