Invia virtuti nulla est via


        Heri in sessione Circuli de hoc emblemate colloquimur, quo notae typographicae instar impressores quidam saeculo decimo et sexto usi sunt. Eis quidem nomina erant Valerius et Aloisius Dorici, fratres Brixienses, quorum officina sita erat in area vulgo 'Campo de' Fiori' nuncupata.
        Discipulorum enim unus dissertationem doctoralem parat de opere quodam, quod 1550 Romae horum impressorum Brixiensium ope laboreque in lucem editum est.
        Hac in imagine equus Pegasus montem ascendere non sine molestiis videtur, sed ut inde a  margine sinistra usque ad dextram legimus, sic "invia virtuti nulla est via", id est, "omnes viae sunt perviae hominibus, quibus virtus est" vel etiam "fortes vias quaslibet transire possunt", quae verba Naso scripsit in libro XIV Metamorphoseon (v. 113), ubi Sybilla illa Cumaea Aeneam, virum factis maximum, qui manes paternos adire debebat, metum deponere monet, utpote quae per Elysias domos regnaque novissima mundi et per alta Averna eum ipsa ductura sit.
         Via quidem ad libros in illo tempore excudendos laboriosa et operosissima erat, quae autem haud impervia erat fortibus atque ideo dignissima versiculo illo Ovidiano.
   

Comentarios

  1. Via, invia, impervia... pulchrum!
    Mihi maxime placet illa metaphora sive translatio vitae ut iter. Mente fingo exstare studium qui de his rebus tractet, quamquam nondum repperi.
    Valeas quam optime, magistra.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi lucubrationes meas legenti. Sunt quidem loca atque itinera invia, pervia, impervia, avia, devia, obvia, praevia... sicut vita ipsa.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria