De hodierno operistitio muliebri

 De hodierno operistitio muliebri (8M)

   Hodie operistitio, quod primum plurimae feminae nostrates egerunt aequitatem inter mulieres virosque reclamantes, favi, meo autem modo. Displicent mihi operistitia, quibus multis olim interfui, sed nunc temporis tumultus et strepitum et pedes dolentes me avertunt a multitudine atque conventibus hominum.  Primo ergo mane disciplinam tradidi, id est, operis cessationem non feci integram, sed schola pulpitoque usa sum ad loquendum coram discipulis de justitia et aequitate et humanitate. Deinde pensis in scriptorio academico absolutis exhibitionem imaginum ope lucis expressarum feminas in Universitate Gaditana opus facientes monstrantium spectavi una cum filia, utpote quae prope Facultatem Philosophicam Litterariamque arti Medicinae studeat, et per duas horas studiis atque negotio vacavi. Domum reversa tandem aliquando operistitium verum agere coepi, nam nulli labori munditiaeque domesticae operam dare decrevi. "Quam inanem rem!" dicebat maritus, qui multa quidem opera domestica facit sed manus numquam lavat simul cum vasibus et catinis magnis eis quae in machinam lavatoriam locum non habent neque manus combussit unquam suas ferro calido complanandorum vestimentorum. Post pransum culinam relinqui spurcam et pensa academica perficere perrexi, dum per televisorium clamorem per vias ac tumultum per praecipua oppida Hispanica inspiciebam. Filia in urbe Gaditana una homo erat inter magnum conventum mulierum ambulantium. "Non intellego cur particeps sis, filia mea, huius tumultuosi motus", pater aiebat, "nam libera es et iura sun tibi aequa et in studium quod velis, incumbere potest". "Cur? Quia vocem mutuari volo feminis, quae liberae non sunt neque iura eis sint aequa neque cuilibet arti sive disciplinae  studere licet, et maxime... quia odi, mi pater, per vias nocturnas oppidanas magno cum metu ambulare". Post cenam, culina spurcior facta est, sed hodie filius sedecim annos natus primum vasa et catina lavavit ac pavimentum verrit tersitque suis manibus, me nihil jubente. Maritus nihil fecit neque dixit. At ego ex imo corde gaudebam, quod hodiernum operistitium muliebre finem cepit optimum.

Comentarios

  1. Congratulationes maximas omnibus feminis pro exemplo quod cotidie praebetis et heri praecipue praebuistis.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Omnibus Hispanis dies sane historicus fuit, qui imagines nobis reliquit pulcherrimas, ut eas memoriae mandemus. Utinam liberi nostri omnes, et filiae videlicet et filii, in tempus futurum non longinquum ex aequo vitam agere discant.

      Eliminar
    2. Cara Alexandra, quomodo tibi privatum nuntium mittere, id nescio, quare hic propono. Scio esse in odio Risitas plurimis hispanicis, namque putant ii polluere istum Hispaniae famam. Est tamen in magno nomine Risitas apud iuuenes in Francogallica, et fere apud eos cui interrete esse in mundo toto. Clarissima omnium pellicula de paelleras mihi igitur placuit linguae latinae eius convertendae.

      Exposui iam in Liber Facierum interpretationem hanc in multis latinins circulis ad emendationem accipiendam. Longius quidem exspactaui sed nemo curauerat, praeter hispanicum quidam nomine Pablo qui primum "imbecillis" Risitas uocauit et dixit eum turpitudinem magnam concipere. Dixit deinde solae primae partis emendandae eum acceptare (Ab initio ad primam minutam).
      Ei ad eum firmandam respondi non aequiparare me totam Hispaniam ad scurram ullam qui paene nunquam operibus fecit, qui suum magirum fefellit, qui tandem omni illudit (quamquam, tibi ingenue fateor, hispanici dicuntur et laeti et loquaces et iucundissima societate esse). Pablone negato, ad te verto Alexandra.

      Nec turpitudinem nec odium nec iram concipias! Sperare etiam audeo pellicula ista videnda te ridere aut subridere. Ego etiamsi linguam latinam disco, pronus tamen ad iocandum impudentiamque sum. Pabloni cetera dixit et exclamationes et sordida uerba et contumelias praecipue ad linguam vitam conferre. Magnopere tibi gratias ago.

      https://www.youtube.com/watch?v=eGkaBv8gFls

      Eliminar
  2. Scribe, quaeso, si pellicula non proponatur, "Risitas atque paelleras" in "Youtube"

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Salvus sis, quisquis es. Primum gratias tibi ago pro verbis erga me benevolentibus, sed si in rete omnium gentium quis ego ipsa sim, non occultavi umquam (hoc in scriptorio invenire potes multa de me atque etiam nexum ad inscriptionem meam electronicam), eadem causa cum hominibus obscuris 'colloqui' mihi displicet. Est urbanorum sese commendare eis qui sese palam monstrant. Ergo ei quem nescio quis sit, nihil emendare possum neque audeo.

      Eliminar
  3. Noli curare, non malivolens homo sum, sed aliquod francogallicus iuuenis XXI annis natus atque nomine Guillelmus Mideltonus (uulgo Guillaume Midelton nec Middleton, non anglicus sum). Ex III annis latinam linguam disco. Libro Facierum nuper abrogato nulla electronica pagina est mihi, praeter inscriptionem electronicam quam libenter tibi do: guillaume.midelton1@gmail.com.

    Latinam olim paginam in rete quaesiui et casu tuam inueni. Scriptum de feminismus fuit prima quam uidi. "Merhercle!" turbatus putaui " in etiam Ciceronis lingua de feminisme loquitur?". Is cetera sum nomine "Guillaume H" qui de feminisme sententiam dicauit in pagina "de regula", quae de feminarum exhibitione in fabulis cinematographicis loquebar.

    Secundum scripta quae legi, eruditissima optimaque magistra es, de multis scripsisti quaerisque. Si hoc te firmare potest, velut si me discipulum teque magistram essemus faceremus. Operis emendandi tibi rogo de quo iampridem laboro. Meae pelliculae nexum tibi misi, sin id uelles, tibi inscriptione tua electronica utenda mittere possum. Dic, quaeso, quod sentis.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Tibi est eadem aetas quam plerique discipulae et discipuli mei, qui hoc anno academico linguae Latinae student in Universitate Studiorum, sed vix nullus Latine scribere audet, utpote quorum magistri fere omnes in Lyceo eos didicerint sermonum Latinum admodum mortuum sepultumque esse atque tantummodo aptum ad eum in linguam vernaculam vertendum. Quamobrem tibi gratulor, quod sapere audes.
      Ceterum his mensibus multa pensa et exercitia legere atque emendare debeo, qua de causa nescio an tempus subsecivum mihi sit, sed conabor ad te scribere epistulam electronicam. Valeas quam optime!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria