Sigillum academicum

     Nomisma argenteum hodie LXXV professores accepimus a Rectore impositum, quia annum quintum et vicesimum egimus in Universitate Gaditana.

      Quod quidem non est maioris ponderis nec maximi momenti, sed nomisma, quod magno cum honore in scriptorium hoc insulsum condam (quonam melius?), antiquum et pulchrum emblema praebet, quod describere vobis, candidi lectores et lectrices, conabor. In quo enim inspicitur arbor ramis fructuum plenis (quae 'prudentiam' antiquitus significat), cuius tres radices (quod sibi vult Gades esse oppidum antiquissimum circa tria milia annorum) super fluctus marinos natant (quia mare primas partes Gaditanis semper egit), atque ab utroque latere columnae eriguntur binae, quae arborem scientiae protegere videntur, quibus circumcingit titulus decimum laborem Herculis redolens isque divisus in duas partes: videlicet alteri "Non plus", alteri "ultra". Ecce vobis clarius expressum:



Comentarios

  1. Gratulationes magnas tibi facio propter optimam diuturnamque laborem!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Anónimo10:21:00

      ;-( labor est substantivum masculinum! Ignosce, magistra, delictum!

      Eliminar
    2. Gratias plurimas tibi ago, magistra! Me 'sapere audere' multos annos perrecturam esse spero!

      Eliminar
  2. Anónimo14:33:00

    Pulcherrimum nomisma! Ex imo corde tibi gratulor!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Pulcherrimum haicu gratularorium scripsisti! :) Gratias tibi ago.

      Eliminar
  3. Tibi gratulor, optima Sandra! Pulchrum quidem est nomisma quem nobis ostendis.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias imo ex corde tibi, humanissima Alhana, ago! Gaudeo quod nomisma Gaditanum tibi placuit.

      Eliminar
    2. Nuptias argenteas cum Universitate tua celebravisti. Maxime tibi gratulor, cara Sandra!

      Eliminar
  4. Gratias tibi, cara Rosa, ago! Nuptias argenteas quidem simul celebravi et cum Universitate Studiorum et cum conjuge, altera nomisma, alter annulum mihi donavit. Hoc itinere feliciter confecto, reliquum quoque facere perrecturam esse spero eodem cum studio et cura et dilectione.

    ResponderEliminar
  5. Tibi ex animo gratulor, Alexandra, quae tantum industriae et ingenii et temporis in haec studia contulisti atque adhuc confers.
    Optime quidem et mirifice de sermone Latino defendendo et propagando merita es.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Et ego tibi, humanissime Alberte, gratias ex imo corde ago pro verbis erga me benignis atque etiam quod propter homines, sicut tu ipse, Latinitas gliscit in dies.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria