Vitae humanae compendiosa descriptio

Franciscus Petrarcha (1304-1374)

            Dum Lucii Flaminii Siculi orationem quandam heri evolvebam, forte in hujus orationis locum scriptum incidi quendam, qui ad Francisci Petrarchae epistulam me transtulit, in qua ipse vitam humanam per multiplices figuras compendiose describit.

    Epistula autem, ut verius dicam, potius quam amicorum colloquium absentium videtur ludum verborum esse vel exercitatio ingenii. Utcumque est, pulchra, elegans et jucunda ante oculos lectorum exhibetur ideoque vobiscum compartiri volo, ut mihi dicatis an forte vos consentiatis cum vitae descriptione a poeta illo Italo clarissimo facta et quae junctura duorum vel trium verborum a Petrarcha usurpata maxime vobis, lectores mei candidi, placeat.

  Ecce enim litterae ad discipulum amicumque Lombardum de Serico, custodem Petrarchae operum, missae nescio quo anno, sed sunt qui dicant fuisse ca. 1370, id est, in extremo tempore eius vitae:

  •      "Quid mihi de hac vita, quam degimus, videatur, interrogas. Neque immerito. Multae enim et variae de hac ipsa opiniones hominum sunt: meam brevibus accipe. Videtur mihi vita haec dura quaedam area laborum, palaestra discriminum, scena fallaciarum, labyrinthus errorum, circulatorum ludus, desertum horribile, limosa palus, siticulosa regio, vallis hispida, mons praeruptus, caligantes speluncae, habitatio ferarum, terra infelix, campus lapidosus, vepricosum nemus, pratum herbidum plenumque serpentibus, florens hortus ac sterilis, fons curarum, fluvius lacrimarum, mare miseriarum, quies anxia, labor inefficax, conatus irritus, grata phrenesis, pondus infaustum, dulce virus, degener metus, inconsulta securitas, vana spes, ficta fabula, falsa laetitia, verus dolor, risus inconditus, fletus inutilis, inane suspirium, confusus ordo, tumultuosa confusio, trepidatio turbulenta, solicitudo perpetua, insomnis inertia, inops copia, dives inopia, imbecilla potentia, tremulae vires, aegra sanitas, iugis morbus, gemina aegritudo, pulchra deformitas, honor inglorius, infames tituli, ridiculus ambitus, ima elatio, excellentia fictilis, humilis altitudo, fusca claritas, ignota nobilitas, pertusus sacculus, vas rimosum, specus inexplebile, cupiditas infinita, damnosum desiderium, luxus hydropicus, sitis insatiabilis, aridum fastidium, famelica nausea, ventosa prosperitas, querula semper adversitas, viror transitorius, flos caducus, amoenitas labilis, fugax forma, moestum gaudium, amara dulcedo, voluptas aculeosa, stulta sapientia, caeca prudentia, tetra domus, breve diversorium, foedus carcer, sine gubernaculo navigatio, sine baculo senectus, sine freno iuventus, sine duce caecitas, iter lubricum, tecta fovea, latens praecipitium, silens lima, tenax viscus, operti laquei, abdita retia, inescati hami, sentes asperi, lappae haerentes, tribuli acuti, scopuli rigentes, venti rapidi, fluctus impetuosi, atri turbines, horrisonae tempestates, procellosum pelagus, vadosa litora, anceps portus, exarmata navis, immane naufragium, officina scelerum, sentina libidinum, caminus irarum, puteus odiorum, catena consuetudinum, Sirenum cantus, Circaea pocula, mundi vincula, rerum unci, conscientiae morsus, poenitentiae stimuli, peccatorum incendia, putre aedificium, fundamentum fragile, muri hiantes, tecta labentia, prolixa brevitas, latae angustiae, calles inexplicabiles, passus impliciti, circulorum motus, statio instabilis, rota volubilis, manens cursus, scabra levitas, scrupulosa suavitas, blanda crudelitas, dolosae blanditiae, fallax amicitia, concors discordia, foedifragae induciae, bellum inexorabile, pax infida, simulata virtus, excusata nequitia, laudata fraus, honoratum dedecus, irrisa simplicitas et contempta fides, nugae seriae, ingeniosa dementia, loquax torpor, velata ignorantia, opinio scientiae tumida, scientia vero nulla, querelarum suspiria, contentionum strepitus, vulgi fragor, obliviosa peregrinatio, patriae odium, amor exilii, lemurum civitas atque larvarum, daemonum regnum, Luciferi principatus (sic enim Principem mundi huius Veritas vocat), vita daemonum mendax et exanimis, spirans mors, segnis incuriositas sui ipsius, inutilium cura, apparendi studium, supervacui appetitus, operosus vermium apparatus, viventium infernus et vivorum corporum divites exequiae, longum funus, pomposa vanitas, laboriosa militia, periculosa tentatio, superba miseria, miseranda felicitas. En, amice, qualis mihi haec videtur, quae tam multis exoptatissima ac gratissima vita est, necdum tamen conceptum omnem meae mentis expressi: peior enim est multo miseria quam a me seu quocumque hominum dici possit. Sed quo es ingenio, ex his paucis totum, reor, animum loquentis introspicis. Unum tot in malis habe bonum, quod ad bonam et aeternam vitam, nisi dexter trames deseratur, via est. Vale".

  Inter omnes has multiplices figuras descriptas mihi arridet prae ceteris illa quae vitam describit tamquam 'vas rimosum', quia statim in mentem venit locus ille Plautinus, qui hominem illustrat tanquam 'salillum animae'. Quippe sal pro anima et corpus pro salino interpretor, id quod non dissimile veri est, nam fragiliores sumus quam si vitrei essemus et, quamquam vitrum, etiamsi fragile, servatum diu durat, vita tamen humana sine sale degi non potest.


Lucii Flaminii Siculi orationis cujusdam locus scriptus (Salmanticae 1504)


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria