Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2018

Quo modo sal conficitur ex aqua marina?

Imagen
Hos dies aestivos atque otiosos, quibus de sale multa et cogito et scribo acroasim academicam parans, locum offendi studium meum excitantem a clarissimo Georgio Agricola scriptum in libro De re metallica (Basileae 1556: 439-441), ubi ipse describit quomodo sal ex aqua marina in salinis conficiatur. Placuerunt enim mihi Agricolae verba per imagines illustrata, quae vobis quoque offero ex lexico Forcelliniano explicata:

A. Mare.  [Congregatio aquarum salsi saporis, pontus (Gr. θάλασσα. Hisp. 'Mar')]

B. Stagnum.
[Aqua e mari aut flumine exundans et quiescens, lacus sive natura sive arte confectus (gr. λίμνη. Hisp. 'Lago', Gad. 'Estero')].

C. Septum.
[Vel saeptum. Locus munitus, et quocumque saepimento vallatus et clausus, cujusmodi sunt stabula, ovilia, vivaria etc. (Gr. φράγμα. Hisp. Cerca. Gad. ¿'Largadero?'. ¿'Lucio'?)].

D. Incilia
[Locus depressus ad latus fluminum, aquae derivandae causa ( Gr. διωρυγή, ἀμάρα. Hisp. CanalesAcequias. Gad. ¿…

Fides

Imagen
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae pignus' est.

       Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens)  maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare  Cassandrae Fidelis, sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.

    Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec:

"Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest, si existima…

Sua cuique persona

Imagen
Nudius quintus ex itinere quodam una cum altera familiae parte facto redii jucundissimo et cras denuo domo exibo ad aliud iter cum altera parte faciendum, quod spero fore ut, nisi melius, saltem par sit priori. Aliquatenus autem hoc dubito, propterea quod numerus hominum duplex erit.
    Nunc enim, dum horis duabus vacuis fruor et antequam sarcinas colligam, vobis, fideles lectores, illustrare breviter conabor quid a me ipsa mense toto Julio tacita factum sit.
    Mensem quidem illum praetermisi inanem alicuius rei utilis aut maximi momenti, quia mense superiore, scilicet Junio, a quibusdam hominibus, qui sodales dicuntur, me deceptam esse sentivi, quamobrem fortasse e calamo scriptorio nihil expromere poteram nisi nugas aut insulsitates et eadem causa mense sequenti silere malui. Sed hodie antequam peregriner, in scriptorium reverto alacris ac viribus reparata.
    Tantummodo una solaque res maximi ponderis evenit mense praeterito. Magister enim praemio merito cohonestatus est ab …