Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2019

Lucubrationes autumnae

Imagen
Iam multos dies hoc scriptorium insulsum non ingrediebar. Nam quamquam saepe claves ad intrandum sumebam, januam tamen aperire non valebam nescio bene qua de causa. At hodie mane experrecta sum  alacris et desiderans huius scriptorii aura spissa denuo vesci. Et hic denuo insum vigil ad lucernam, nocturno autumnoque tempore.

      Sententiam enim modo legi hanc quae studium excitavit meum: "Nihil peccat, nisi quod nihil peccat". Plinius ille Minor hoc dixit de quodam oratore sui saeculi "recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato apte". Placet mihi illa sententia, quia, ut opinor, bene quadrat non solum oratori sed etiam cuilibet homini. Debet enim homo in vita sicut orator in foro "erigi, attolli, interdum etiam efferuescere, ecferri ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta". Nam ut eloquentiam ita vitam nihil magis quam ancipitia commendant.

     Homines enim qui itinera faciunt per periculosas sed mirab…

Quid prodest?

Imagen
-  Lingua Latina, o Caesar, dicitur nihil prodesse!

    - Hem! Sed ii qui talia dicunt... num quid prosunt?