Fabula Natalicia

Taraxacum officinale
      Heri nocte in domo matris nos convenimus, ut diem festum Nativitatis ageremus et pocula propinaremus saluti duodeviginti hominum diversorum, qui cenae interfuimus: novem feminae, totidem numero viri, quorum alii pueri erant et aliae puellae, etiam conjuges intererant et caelibes et sorores et leviri et sobrinae et nepotes... Plerique Gadibus vel potius in Insula Legionensi habitabamus, sed quattuor Malaca advenerant, bini ex urbe capitali, bini ex quodam oppidulo Malacitano. Omnium natu minima tredecim annos nata erat et maxima septuagesimum quintum annum agebat, scilicet mater.

      Cena Natalicia ad mediam noctem producta est et, quamquam non omnia jucunda fuerunt (vae! verum itast, quot homines, tot sententiae!), plus pacis et risus quam rixae et querelae adfuit.

      Ex tota familia tantummodo cognata una, quae in quodam oppido Hispanico extra fines Baeticos nunc temporis versatur, iterum afuit. Dicit enim ipsa abesse, utpote cui dies festi Nativitatis cordi non sint, cuius causam mea crassa Minerva non bene capit. Nam quis dies festos Nativitatis odisse possit?

       Omnes Christiani hunc diem Nativitatis amant, quia scilicet sibi vult celebrare una cum familia diem natalem Christi domini, qui inter mandata maximi momenti docuerit 'proximum diligere sicut se ipsum'. Ergo is qui verus Christianus sit, Nativitatem celebrare et proximos familiamque, quos sicut se ipsum diligit, procul dubio convenire avet.
   
     At fieri potest fortasse ut is qui non credat Christo vel fide Christiana careat neque totam familiam diligat sicut se ipsum, hos tamen dies feriatos cupidius amet (quidni?), utpote qui significent (saltem apud nos homines occidentales negotiosissimos) otium et laborum quietem, occasionem itinera faciendi, munera pulchra ac plerumque inutilia et accipere et donare, maxime si liberi nobis sint, sapidos cibos, dulcia et potiones spirituosas cum amicis compartiri, lumina electrica per vias spectare et carmina jucunda canere cum aliis de tribus regibus Magicis et de quodam barbato sene veste coloris rubri induto... Quisnam mentis compos, his omnibus bonis atque commodis perpensis, jucundos dies festos Nativitatis contemnere possit?

      Sed fieri potest denique ut aliquis, quamuis fide Christiana careat (quod in Europa nostris temporibus mirum non est!) atque totam familiam non diligat (quod edepol, ut verum dicam, usitatissimum est!) neque una cum amicis ipse deliciis Nataliciis fruatur, quoniam homo solitarius vel umbraticus sit (id quod etiam nostris temporibus res inusitata non sit!), tamen aliud genus fidei aut humanitatis aut pietatis clam colat atque hos dies feriatos aestimet, quia occasio optima sit, ut parentes et necessarios, qui cupidi magna cum spe consanguineos caros semper exspectant, saltem uno die inter ferias Natalicias conveniat, maxime si fere toto anno procul a familia peregre sit vel in longinquo oppido versetur, et tamquam filius bene natus hos dies feriatos Nativitatis matrem et patrem visat, praesertim si ipsi seniores vel decrepiti forte fortuna vitalibus auris adhuc vescerentur. Nam, ut quidam dixit, diligere parentes prima naturae lex est. Prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo uocis ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit.

      Is enim qui dicat dies festos Nativitatis spernere eisque una cum parentibus frui nolle, videtur plura confiteri quam ex prima statim fronte dicit, scilicet contra naturam vivere. Sed fortasse ipsa fallar, et Minerva mea sit nimis crassa.

Comentarios

  1. Equidem ferias natalicias sat placidas ac tranquillas degi cum familia, quam penitus amo. Auris non Hispanorum more vescebamur sed fruebamur potius calidis, quales aestate oriri solent.

    ResponderEliminar
  2. Neminem familiam penitus amare, numquam dubitavi. Nunc nos Gaditani auris salsis atque frigidiusculis vescimur, qualibus delectari tempore autumno solemus.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria