'De gemma peregrinanti' (1748), auctore Diderot

       Plerique discipuli, qui mihi sunt, inter vicesimum et tricesimum annum agunt, sed anno nuper delapso unus mihi fuit aetate provectior, medicus rude donatus, qui non modo linguae Francogallicae studebat verum etiam discendae linguae Latinae cupidissimus erat. Scholam Latinam is jam superavit, sed quotiescunque prope scriptorium academicum meum adest, semper januam pulsat et intrat et salutem mihi dicit comissimus. 

        Abhinc aliquot diebus enim discipulus ille senior scriptorium intravit et inter alia, de quibus collocuti sumus, me certiorem fecit de quodam opusculo, quod Dionysius Diderot, clarissimus ille auctor magnae Encyclopaediae, conscripsit atque sine nomine suo anno 1748 in lucem edidit. Quod opusculum, cui index est 'Les bijoux indiscrets' (id est, 'De gemmis garrulis') fere totum Francogalllica lingua compositum est; loca autem nonnulla aliis linguis exarata sunt, ut puta Italice, Anglice, Hispanice atque etiam (rem miram!) Latine. Mihi roganti discipulus opus monstravit dicens: "Cave, magistra, argumentum! Pagina lasciva est!". Curiositate permota domi attente loca Latine scripta evolvi atque primum stupui, deinde subrisi, postremo cachinnavi. 

         Cum enim his diebus vitam ageremus tristem atque ab hominum contactu semotam propter quoddam virus coronatum pestilentissimum, quo corpora humana in morbum nomine COVID19 cadunt, lectionem illam silentio praetermittere nolui ideoque vobiscum omnibus, candidi lectores, lectrices fideles, eam compartiri statui, ut horas taediosas domi deactas facete teramus. Quamobrem breve capitulum infra excripsi annotationibus illustratum.

          Ecce vobis capituli partem in libro illo De gemmis garrulis (ubi 'gemmae' sibi volunt 'pudenda mulebria') continentem atque aequo animo precor hos innocuos salsosque lusus feratis. Lasciva est nobis pagina, vita proba.


                                                                                'De gemma peregrinanti' (1748), auctore Diderot

De omnibus Veneris schematibus
      Duxit me Viennam in Austria patriam suam, ubi venerea voluptate, quanta maxima poteram, ingurgitatus sum[1]per menses tres integros ejus splendide nimis epulatus hospes. 
    Illi rugosi et contracti Lotharingo more[2]colei et eo usque longa crassaque mentula, ut dimidiam nondum acciperem, quamvis iterato coïtu fractus rictus mihi misere pateret. Immanem ast usu frequenti vagina tandem admisit laxe gladium novasque excogitavimus artes, quibus fututionum quotidianarum vinceremus fastidium. Modo me resupinum[3] agitabat, modo ipsum, eques adhærescens inguinibus, motu quasi tolutario versabam. Sæpe turgentem spumantemque admovit ori priapum simulque, appressis ad labia labiis, fellatrice me linguâ perfricuit. Etsi Veneri[4] nunquam indulgebat posticæ, a tergo me tamen adorsus, cruribus altero sublato, altero depresso, inter femora subitat, voluptaria quærens per impedimenta transire. 
       Amatoria Sanchesii[5] præaecepta calluit ad unguem et faestivas Aretini[6] tabulas sic expressit, ut nemo melius. His a me laudibus acceptis, multis florenorum millibus mea solvit obsequia et Romam secessi.[7]



           © Conspectus siglorum et adnotationes: 
        D  = editio princeps sine auctoris nomine 1748, cap. XIV secundi voluminis (pp. 276-278).
        A  = editio Amstelodamensis anni 1772, cap. XIV secundae partis (pp. 314-315).
        P  = editio Parisina a Jacobo-Andrea Naigeon instructa anno 1821, cap. XLVII (p. 311).

* De quibusdam consuetudinibus orthographicis notandum est litteras Ramisticas me adhibuisse, sicut in editione principe. Signum "&", quod "ampersand" dicitur,  pro conjunctione q. e. "et" explicavi; omnes apices supra vocales et nonnulla signa interpungendi delevi supervacanea vel etiam alia adposui, quippe quae abessent. Capitulum Latinum divisi in tres paragraphos.
  1. Verbum temporale hoc refertur ad vocabulum Francogallicum quod est "bijou" (Latine "gemma") idque generis masculini hoc in opere "cunnus" metaphorice significans.   ↩ 
  2. Nomen adiectivum q.e. 'Lotharingus' refert, ut videtur, ad Lotharinga, qui Francogallicus conventus sive regio est, vulgo 'Lorraine'. Admodum nescio quales sint colei 'more Lotharingo' contracti. Si tu verum sensum invenires, certiorem quaeso me facias. ↩ 
  3. resupinum P : rusupinum D A   ↩ 
  4. Veneri P : veneri D A   ↩ 
  5. Thomas Sanchesius Cordubensis, vulgo Tomás Sánchez de Ávila (1550-1610), theologus Hispanus ex Societate Jesu in scholis jesuiticis Cordubensibus et Granatensibus professus est. Eius opus q.t. De sancto matrimonii sacramento (1601-1605), a plurimis theologis sacerdotibusque laudatum est, praecipue a pontifice Clemente VIII.  ↩ 
  6. Petrus Aretinus (1492-1556) poeta Italus ingeniosus et satyricus fuit, ne maximis quidem Principibus pepercit. Opera ejus imprimis Dialogi, Epistolae et Discursus etc. ob impietatem prohibita sunt. Carmina lasciva (Sonetti lussuriosi) composuit, spectatis eroticis obscenisque  imaginibus a pictore Marco Antonio Raimondi expressis secundum imagines Julii  Romani c.t. I Modi sive De omnibus Veneris schematibus ↩ 
  7. Si huc venistis, lectores benevolentes, candidae lectrices, ex Hispania vel ex terris, ubi incolae Hispanice loquuntur, per rete omnium gentium navigantes, interpretationem meam in sermonem Hispanicum redactam evolvere quoque licet vobis in pagina Salis Musarum.  
*

Post. Scriptum: Modo casu repperi carum Thersitem (quid hodie de eo?) anno 2009 de hoc loco Dionysii Diderot iam aliquid scripsisse. Nescio bene utrum ego ipsa hanc commentationem numquam legerim an mens mea immemor magis in dies erret. Utcumque est, ecce vobis id quod bonus Thersites exaravit de isto cunno polyglotto hic et illic.

Comentarios

  1. Veniam peto, amplissima Domina, cuius amicitiam honori duco. Nomen pestilentissimi illius coronati (viri? veneni?) revera est SARS-CoV-2. Nomen autem COVID-19 morbo pestifero tribuendum est. Quam optime valeas! https://es.wikipedia.org/wiki/COVID-19

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Est quidem ut dicis, Domine humanissime! Si pro litteris et numeris insulsis compediatis medici et physici et homines rerum naturae periti vocabula Latina vel Graeca ursurparent idonea, etiamsi ad morbos pestilentissimos exprimendos, in errores tales minus incideremus! Valeas quoque tu quam optime et caveas virus istud sive coronatum sive coronarium!

      Eliminar
  2. Thersites8:12:00

    Hic sum, Sandra carissima, tua legens, nam, cum clausus clausura clausissima, tum huius fenestrae tuae gratia, et aliarum, universis gaudeo. Placet quod memoria sit tibi de me; etiam ego semper habeo te pectore clausam meo.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Quam me delectat verba tua legere! Quam gaudeo, quod animam ducis! Te quidem memoria mea dilabi non fieri potest, quippe quod in linguae Latinae scholis ad tirones a me traditis primas partes agant magister Philippus et Quintus et Claudia et Agrippina una cum imaginibus a te pulcherrime depictis. Utinam ego quoque seclusa verbis tuis, carissime Thersite, ut olim, frui possem! Utinam Latine scribere pergeres!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria