tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post2724215890664546211..comments2024-01-05T11:09:36.669+01:00Comments on S A L: Salinum onychinum a Sirena aurea suspensumCaSFidelishttp://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comBlogger2125tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-91274218730219761902014-04-23T19:51:58.351+02:002014-04-23T19:51:58.351+02:00Suspicor causam praebendi salis in salinis tegumen...Suspicor causam praebendi salis in salinis tegumento carentibus non solum ostentationem diuitiae luxuriaeque fuisse, nam etiam in mensa pauperum sal splendebat candidissimus in salinis apertis. Antiquitus illud Cynici dictum est, cui diuite quodam Macedone, nomine Cratero, magnopere precante ut ad se ille proficisceretur lauto splendidoque quotidie excipiendus conuiuio: "At malo –respondit– salem Athenis lingere quam apud Craterum frui magnifice structa mensa". Id quod de suo tempore quoque expressit Flaccus his uerbis: "Viuitur paruo bene cui paternum/ Splendet in mensa tenui salinum". Quin alio loco: "Modo sit mihi mensa tripes et/ Concha salis puri".CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-19539703118683631342014-04-23T06:05:01.365+02:002014-04-23T06:05:01.365+02:00Certe iam tu ipse mysterium discussisti: nam salin...Certe iam tu ipse mysterium discussisti: nam salinum illud certe apertum est tegumentoque caret, "ut solus in medium mensae positus spectetur atque obseruetur regius candidusque" sal: quippe qui sexto decimo saeculo non ubique atque omnibus in tabernis, cauponis, popinis, ganeis, pretio minutissimo reperiendus sit, ut nunc est -- immo hodie hieme etiam per vias latissime spargitur -- sed propter pretium divitissimis facultatem praebuerit ostentationis. Itaque apertum salinum artifex paravit non ut sal conderatur servareturque, sed ut divitiae palam ostenderentur.Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.com