tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post4077402723771175748..comments2024-01-05T11:09:36.669+01:00Comments on S A L: De germine ex ramo sicco nascentiCaSFidelishttp://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comBlogger11125tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-577749349796954292016-12-22T18:05:15.321+01:002016-12-22T18:05:15.321+01:00Utut est, oculis tuis tibique ipsi credere semper ...Utut est, oculis tuis tibique ipsi credere semper debes, puella candida. Ego enim de iis quae paucis diebus experta vidi, locuta sum, sed forsan falsa sim quasi spectatrix nimis credula eorum quae qui in Academia illa acta sint ab histrionibus vel peritissimis huius Theatri Mundani.<br />CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-87037116891073678832016-12-18T18:59:08.725+01:002016-12-18T18:59:08.725+01:00Ipsa quoque id spero, docta puella, si Academia il...Ipsa quoque id spero, docta puella, si Academia illa ad multos annos institutionem producere studiorum humanitatis vult.CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-23498813328385359392016-12-18T17:45:07.549+01:002016-12-18T17:45:07.549+01:00Magistra, tibi certe credo. Nescio quis sit hic nu...Magistra, tibi certe credo. Nescio quis sit hic nugator, qui tam impolite scripsit. Spero fore ut academia plus pecuniae adipiscatur, ut plures mulieres, quae latinitatem amant, possint ibi discere. Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-22508402681148051412016-12-16T18:16:31.790+01:002016-12-16T18:16:31.790+01:00Oculis meis credo, non nugis cuiusdam, qui somnia ...Oculis meis credo, non nugis cuiusdam, qui somnia fingit et ad me scribet tacens quis sit. Bene exspectatus non est qui occultus atque inurbanus in scriptorium meum intrat tamquam larva. Si aliquid ad me dicere cupis, ut apparet, homuncionis pavidi personam depone. Ad audaces libenter respondeo. Si non audes, abi abi iam, satis hic dedisti verba molestus.CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-48853267080732760332016-12-16T17:11:46.537+01:002016-12-16T17:11:46.537+01:00Ain' vero? tune ipsa istis garrimentis credis?...Ain' vero? tune ipsa istis garrimentis credis? xdxdxdAnonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-40932805489645687542016-12-16T12:15:19.891+01:002016-12-16T12:15:19.891+01:00Oὐ σκιαμαχέω. Oὐ σκιαμαχέω. CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-39443657786801507782016-12-16T10:55:05.296+01:002016-12-16T10:55:05.296+01:00Cum quidem in Academia ‘Vivarii Novi’ institutioni...Cum quidem in Academia ‘Vivarii Novi’ institutionis radices in studia humanitatis atque in humanitatem ipsam positae sint, fieri non potest ut feminis, quae videlicet homines sunt, institutione hac frui non liceat, si mulieres pariter quam viri in studium utriusque linguae eiusque cultus incumbere cupiant et valeant. E contrario Academiae fundamenta ipsa diruerentur utpote falsa vel ficticia. Discipulae enim nonnullae illic acceptae sunt et accipiuntur et semper accipi gratanter pergentur, ut mihi constat, sed sub quibusdam condicionibus. Quippe Academiae propositum non est lucrum facere ideoque, quamquam magis in dies crescit, pecunia non scatet atque ex liberalitate maecenatum et benefactorum pendet, unde administris muliebribus et locis appositis ad puellas toto anno recipiendas curandasque adhuc caret. Omnes ergo speramus fore ut Academia, cui nova sedes nunc est eaque spatiosa et capax, discipulas paulatim accipiat optimas, quae in tempus futurum cives humanissimae evadant una cum concivibus viris aut magistrae prudentissimae fiant sive in illa Academia sive in aliis Athenaeis totius orbis terrarum, ut radices et fines humanitatis amplissime propagentur.CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-22318118479745642692016-12-15T22:51:53.823+01:002016-12-15T22:51:53.823+01:00Quare haec academia adhuc discipulas non accipit? ...Quare haec academia adhuc discipulas non accipit? Antea magistri docebant, nisi fallor, in monasterio quodam, quam ob causam haud licebat mulieribus intrare. Nunc vero, cum habitant in hac pulcherrima villa, eos oportet etiam discipulas accipere. :) Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-20223251073633803292016-12-11T19:36:55.308+01:002016-12-11T19:36:55.308+01:00Vivarium Novum est somnium omnis uiri perfecti et ...Vivarium Novum est somnium omnis uiri perfecti et sapientis. Melius est feminas non recipere (nisi ad locos mundandos vel speciei praebendae causa), ne incipiant viri desipere. Aloisio omnino consentio.Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-44736617141732872582016-12-06T01:06:40.519+01:002016-12-06T01:06:40.519+01:00Academia illa quidem est locus solus unusque in to...Academia illa quidem est locus solus unusque in toto orbe, ubi Latinitas -una cum sermone Graeco antiquo- vivit sine controversia ulla, sed illic (Deo gratias!) neque more Romano Graecove antiquo vivere licet (quid prodest?) neque in aevo artium et litterarum Renascentium versari fieri potest, quamquam eiusdem aevi aedificia et picturas et simulacra mira illic spectare nunc fieri potest. Tantummodo locus est ad quem discipuli ex cunctis gentibus advenientes confluunt omnes accensi studio complectendae humanitatis; ubi tot iuvenum studiosorum discordes diversaeque linguae sermonis commercio contrahuntur ad colloquia; ubi linguis et litteris Latinis Graecisque operam dare licet, ubi carmina concinere et sonos musicos componere aut auscultare atque etiam citharis, tibiis aliisque instrumentis musicis ludere licet, ubi fabulas in scaena agere licet.... Non est denique locus ficticius neque utopicus, sed verus quem aliquot dies aut hebdomades visitare omnibus licet indeque hospes omnes magna cum urbanitate ab Aloisio ceterisque magistris accepti sunt. Incommodum autem unum habet: illic adhuc neque magistrae sunt neque discipulae quibus liceat omnia agere eadem quae viris toto anno agere licet. Nondum licet.<br /> Ceterum tecum consentio de Novo Tusculo, quod profecto memores nos facit Ciceronis, qui prope hoc oppidum Villam olim habuit, ubi requiescebat et opera scribebat clarissima. Quamobrem forsan Ioannes Orberg animo finxit “Familiam Romanam” in quadam villa prope Tusculum habitantem. Ex ore Aloisii audivi, nisi fallor, ei cordi fore conventiculum celebrare hac in nova Sede Tusculana Academiae, ut magistri scholas recitarent et fabulas agerent de Iulio, Aemilia eorumque familia.<br />CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-35685052354700655672016-12-05T03:01:17.585+01:002016-12-05T03:01:17.585+01:00"Machinam temporis" non exstare dicunt, ..."Machinam temporis" non exstare dicunt, sed Accademia Vivarii Novi exstat, ubi linguam Romanorum (Graecarumque) loqui et Romano Renascenteve more vivere licet. Profecto vivere prope oppidum ubi Cicero natus est res mira est, sed etiam mira sit cum in lectionibus capitulum VI ex LLPSI legant et Familiam Iulii Tusculi habitare animadvertant. "Ita",cogitabunt, "Iulius, Aemilia et liberi eorum prope hunc locum habitant."Αρισταρχος Fortunatushttps://www.blogger.com/profile/18061746399242811741noreply@blogger.com