tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post42119379384321076..comments2024-01-05T11:09:36.669+01:00Comments on S A L: GLISCAT LATINITAS!: EPISTVLAE EX JAPONIA VENIENTES ET PLVS VLTRACaSFidelishttp://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comBlogger9125tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-21589822565076690832008-11-05T00:15:00.000+01:002008-11-05T00:15:00.000+01:00Mihi cordi erit legere tua uerba, Zoerarde, et sci...Mihi cordi erit legere tua uerba, Zoerarde, et scire plura tuis de factis et tua de patria, mihi aliquanto ignota, et tuis de Latinis studiis.

Mihi notum est colloquium Aelredi Rieuallensis De spirituali amicitia, sed illarum numerosarum clausularum penitus oblita eram, quemadmodum aliarum rerum, eloquens et disserte Nemo. Vt Jacobem supra dixi, memoria mihi tenax non est. Sed memoria, sicut alia omnia, excolendo augetur.
Quam ob rem in praesenti quosdam libros de artificiosae memoriae arte lego atque edo nasturtium.

Ceterum id quod hîc technicis causis tacitum ac disiunctum fuit, sincera amicitia iungat in perpetuum.CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-9239096215627764312008-11-03T16:50:00.000+01:002008-11-03T16:50:00.000+01:00Legas quaeso pro "quid...dubitatio" aut "quae...du...Legas quaeso pro "quid...dubitatio" aut "quae...dubitatio" aut "quid... dubitationis." Nam quod alio animo incohavi, alio animo ad alium finem pertuli. Plura in studia mihi quoque, quod patet, est incumbendum.Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-39309441176100837712008-11-03T16:38:00.000+01:002008-11-03T16:38:00.000+01:00De melle et sale ita coniunctis non opus est facul...De melle et sale ita coniunctis non opus est facultate quadam divina hariolationis: quid enim potest esse dubitatio quin, quae omnium aetatum sermonem Latinum colat, quae eloquentiam pulchritudinem concinnitatem intelligat, eadem etiam Aelredi colloquium de Amicitia scriptum legat legeritve. (Quod etiam nunc lego, quippe cuius praefationem in scholis a professore laudatam audiverim plenus admirationis, non solum propter verborum concinnitatem elegantiamque et sonorum lusus, sed etiam propter cursum ut ita dicam accentualem, quo Aelredus et fortiter et diligenter est usus.) Cui ante oculos vel ad aures etiam semel erant Aelredi libri, eidem notae sunt illae membrorum clausulae "fuisset melle mellitum" ac "fuisset sale conditum."Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-71205389950618801982008-11-03T14:57:00.000+01:002008-11-03T14:57:00.000+01:00Etiam de me miserabili scriptum est in salso Tuo c...Etiam de me miserabili scriptum est in salso Tuo commentario recenti. Ideo colloquio isto me immiscere audeo. Vix unum verbulum scripsi, iam in pagina Tua docta commentarii mei exigui vix cepti mentio facta est. Quod est mihi vere incitamento, ut micae meae creberrimae fiant, ex quibus forsan saltem in mentis stomacho panis integer coalescat. Valere te optime optat Zoerardus.Zoerardushttps://www.blogger.com/profile/12706979909231470537noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-25286757864379755902008-11-03T13:01:00.000+01:002008-11-03T13:01:00.000+01:00Pro "una cum tua facta" legite, quaeso, "uerba una...Pro "una cum tua facta" legite, quaeso, "uerba una cum factis" Neminis. Au, amici, quam miserrima tiruncula! Mihi in studia plura incumbendum est!CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-71251722814220486752008-11-02T23:20:00.000+01:002008-11-02T23:20:00.000+01:00Tua uerba, optime Nemo, quae semper diligo, sunt m...Tua uerba, optime Nemo, quae semper diligo, sunt mihi inmerita. Ea enim una cum tua facta ego ipsa libenter conmendo amicis interretialibus meliorem Latinitatem optantibus.

Mmmm, mel et sal,… quomodo noscere potuisti inceptum in quod incumbam moxmox quodam cum sodale Facultatis? Non solum sapiens, sed etiam diuinus uates es. Ceterum, tibi assentior, sed spero fore ut quoque hi amici qui Latine scribere inceperint, pergant alacri animo: Latine scribere, quamuis nostrum animum pelliciat, grauis moles interdum est.

Vale plurimumCaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-69434832974544271982008-11-02T23:04:00.000+01:002008-11-02T23:04:00.000+01:00Gratias ago tibi, Jaume, pro tuis comissimis uerbi...Gratias ago tibi, Jaume, pro tuis comissimis uerbis, sed mê ipsâ miserior studiosiorque tiro uiuae Latinitatis nullus est.

Ceterum, cuius rei grauis obliuiscenda sum? Memoria mihi tenax non est aetate fluxa.

Cura quoque ut ualeas optime !CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-19043681898621219242008-11-02T00:34:00.000+01:002008-11-02T00:34:00.000+01:00Cum Jaume prorsus assentior: scriptas tuas numquam...Cum Jaume prorsus assentior: scriptas tuas numquam insulsas, sed melle mellitas et sale conditas esse videri. Gaudeo tam multos esse qui Latine nunc scribant, ac spero hunc numerum in dies creturum.Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-73231102567319899352008-11-01T21:37:00.000+01:002008-11-01T21:37:00.000+01:00"...qui meas insulsas nugas legit."Tuae nugae haud..."...qui meas insulsas nugas legit."

Tuae nugae haud insulsae sunt! Adiuvant nos, pauperes studiosos, ut meliorem latinitatem habeamus.

PS: Oblivisceris rei gravis; blogum tuum maximum apud haec est!

Cura ut valeas!Iacomushttps://www.blogger.com/profile/17866450558367911816noreply@blogger.com