tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post6011350711185981979..comments2024-01-05T11:09:36.669+01:00Comments on S A L: Vbi nomen audiretur neque Tiberii neque... cuius?CaSFidelishttp://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comBlogger11125tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-66247625013273554752011-01-29T21:22:54.482+01:002011-01-29T21:22:54.482+01:00Ego quoque Latinis in apinis nugisque cottidie exe...Ego quoque Latinis in apinis nugisque cottidie exerceor, mi cordate, atque in dies contristor quod animaduerto lente progredi, nam memoria mea nunc tam uigens quam antea non est. Vtcumque res sese habet, apud luminis oras Latine scire conor et non intelligo cur homines qui sciant in oculto maneant. Placeret mihi multum legere nugas tuas quas spero et cupio non tristes esse. Quomodo enim fieri potest carmina nulla eaque lepida atque festiua canere qui Latinam linguam amare confessus sit?CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-52793719401414547592011-01-19T21:57:56.257+01:002011-01-19T21:57:56.257+01:00Quis enim Latine scire apud Scythas potest (nisi f...Quis enim Latine scire apud Scythas potest (nisi forsitan Ouidius ille uates)? an quo pacto exercear nisi in tritis tristibusque nugis quibus cottidie a magistris inflamur et qui aliud et grande peragere uelimus, actutum praesertim a magistris deridemur eum in modum ut consilium omne simul atque spem quantulamcumque esset quam in Philologiam inque humanitatis studia contulimus deserere derelinquere abicere opus siet facto ne insaniamus... in dies et tristior et hebetior fio senio quodam horribili peruasus: Carmina nulla canam. Vale atque cura tuam celsitudinem, dulcissima rerum, quoad poteris.Consaluusnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-80737105162839410492010-12-08T00:45:48.663+01:002010-12-08T00:45:48.663+01:00http://dialnet.unirioja.es/servlet/articulo?codigo...http://dialnet.unirioja.es/servlet/articulo?codigo=2406298Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-5539700694765339652010-12-07T23:42:05.647+01:002010-12-07T23:42:05.647+01:00VRBIS!!!!!!!!!!!!!!!!!
Eius insuper editionis exe...VRBIS!!!!!!!!!!!!!!!!!

Eius insuper editionis exemplar in ipsa bibliotheca Complutensi exstat. Quis credere posset?

http://books.google.es/books?id=mrmnMvh_J7EC&pg=PA1#v=onepage&q&f=false

Vix lacrimis tempero. Valeas multum!Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-49709026661612437102010-05-09T20:08:32.622+02:002010-05-09T20:08:32.622+02:00Capsis! http://elucubrationes.blogspot.com/Capsis! http://elucubrationes.blogspot.com/Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-18194850541527941522010-05-01T23:50:56.508+02:002010-05-01T23:50:56.508+02:00Iam dudum, corculum! flos pulcherrimus terque quat...Iam dudum, corculum! flos pulcherrimus terque quaterque pulcherrimi campi!!, tuo consilio editionem omnibus quantitabus uocalium complectentem priuatim (hoc est, mihi et Musis, si quae adhuc uiuunt) parare mente animoque uolutabam (et paucas pagellas texui) ast nesciebam utrumne mihi opus suspicienti frustra facerem an bene si incepto pergerem. Omnes, inquam, rei editiones quae illis saeculis in lucem excudebantur conferre poterim atque textum nouum texere, sed dum adstringor magistrorum officiis (immo fastidiis namque nscio quid fructús nugis dandis excipitur nisi taedii multum odiumque in litteras quod in condiscipulis, ut ita dicam, meis, suspicor, et quotidie atque colitur atque crescitur: Nos numerus sumus, et fruges consumere nati, ut uidetur), uereor ut ante aestatis tempus opus recte incipere potis sit. Alias dicam, quum rei principium dedero.
Multum abhinc tempus, de metris latinis loquebamur, meministin´? Egomet lectionem exercitationemque inceperam (adhuc pergo) horum duorum librorum qui forsitan (si nondum scieris) tibi usui fuerint:

David J. Califf, "A Guide to Latin Meter and Verse Composition", Londini 2002
http://www.amazon.com/Guide-Latin-Composition-Anthem-Learning/dp/1898855722

Lucian Mueller, "De re metrica poetarum latinorum praeter Plautum et Terentium", Lipsiae 1861
http://books.google.es/books?id=t6MPAAAAQAAJ&pg=PA1#v=onepage&q&f=false

Ceterum, ualeas iterum iterumque atque cura, ut femina sis!Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-58933527008240694892010-05-01T22:58:27.135+02:002010-05-01T22:58:27.135+02:00Nesciebam, gemma mea singularis, sed ut hic inspic...Nesciebam, gemma mea singularis, sed ut hic inspicere potest, haud optima editio est, immo uero mera transcriptio uidetur. Ne nomen quidem auctoris qui librum parauit, apparet. Editione ergo adhuc opus est quae uere 'critica' vocari possit una cum prima uersione ad linguam Hispanicam. Vtinam tu! Visne?CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-13894549079591008662010-05-01T20:40:42.509+02:002010-05-01T20:40:42.509+02:00Scisne hoc quid rei sit, cara magistra? Equidem om...Scisne hoc quid rei sit, cara magistra? Equidem omnino nescîbam.
https://www.createspace.com/3411441 Bassia mille!Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-21586831022580516992010-05-01T20:39:55.407+02:002010-05-01T20:39:55.407+02:00Este comentario ha sido eliminado por el autor.Anonymousnoreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-704389104613602832009-08-12T15:07:35.964+02:002009-08-12T15:07:35.964+02:00Te iuuenem discipulum nondum esse admodum aptum ad...Te iuuenem discipulum nondum esse admodum aptum ad res philologicas graues bene scio, sed in sequentes annos non dubito quin ad optimam editionem criticam huius operis uel aliorum parandam ualidissimus sis.
Interim ecphrasin libenter legemus. Valeas semper bene comitatus prudentia et humilitate et probitate.CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-33907110859453859812009-08-10T20:34:34.669+02:002009-08-10T20:34:34.669+02:00Optima quae dicis, disertissima Sandra, sed mihi a...Optima quae dicis, disertissima Sandra, sed mihi ardua quidem factu. Qua re tibi nuntium mox mittam quo te certiorem faciam de incepto meo priuate nam perbene in mentem meam incidit consilium tuum quod ad ecphrasin parandam attinet, quod autem ad recensionem emendationem collationes curandas textuum nihilo possum aliud agere nisi tacere, cum scientia et eruditio tantarum rerum mihi uacet. Vtinam in sequentes annos faxint Superi!Anonymousnoreply@blogger.com