tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post6669881609293320019..comments2024-01-05T11:09:36.669+01:00Comments on S A L: Amor condītur ut cibusCaSFidelishttp://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comBlogger3125tag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-75781481096374393522011-01-30T18:45:18.674+01:002011-01-30T18:45:18.674+01:00Suauiloquenti carmine rationem exposuisti, Nemo, n...Suauiloquenti carmine rationem exposuisti, Nemo, numerorum amatoriorum eamque et quasi musaeo dulci contigisti melle et quasi diuino pungenti cum suauitate salso miscuisti sapore, nequaquam acri neque amaro.

Lineolam a me temere praetermissam supra ultimam syllabam nominis "amīca" iam addidi. Quamuis infrequens sit "in amōre omnia potīrī amīca", hoc tamen haud impossibile. Moretus autem procul dubio uoluit dicere hoc in carmine "potīrī amīcā".CaSFidelishttps://www.blogger.com/profile/08571220100632077388noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-20594070722146732772011-01-30T08:02:31.073+01:002011-01-30T08:02:31.073+01:00…coniungatur potius quam coniungi.…coniungatur potius quam coniungi.Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.comtag:blogger.com,1999:blog-1821809691943501068.post-38778859604620530002011-01-30T07:56:38.288+01:002011-01-30T07:56:38.288+01:00Quid elegiaco amatori magis idoneum quam amoris mi...Quid elegiaco amatori magis idoneum quam amoris miseriam dulcem sale condiri? Quod ipse Mureto exemplo percitus conarer facere, si quidquam de primis carminum pangendorum rudimentis intellegerem. Immo, cum poetae anima una cum sale mihi desit, pro distichis elegiacis elegantibus et ardentibus frigidusculos hendasyllabusculillos scribillabo:

Laudat ūnus Hymettium labōrem,
rōre alter redolēns thymī mel optat,
Hȳblaeum et Siculī efferunt ad astra;
sed gustāvī ego melle dulciōrem
quīntam nectareō ex amōre partem.
At sors invidiōsa salsiōrēs
nōs fēcit cito lacrimīs amārīs
ac dulcēdine miscuit sal acre:
hāc causā īnsipida exaranda verba.

De versibus Muretianis—suspicor ultimam syllabam nominis substantivi quod est "amīca" debere produci itaque lineola supra eam posita notari ut nomen casu ablativo cum verbo temporali potiendi apte coniungi.Nemo Oudeishttps://www.blogger.com/profile/13750722451680473638noreply@blogger.com