5.18.2008

DE DVLCIBVS APIBVS QVAE A NATVRA ET ARTE FORMANTVR HAVD INSVLSE

Hodie, amice lector, dum apud Sancti Petri oppidum inter suaues et salsos afflatus ruri uersarer, in admirationem rapta laeta uidi aliquas apes quae e sua sede erumpentes ad proximam arborem conuolauerunt et ab eius summo dependentem quasi uuam constituerunt.

Hodie hoc signum mihi attulit alium nouum Linguae Viuae Latinae amicum e Californianis terris... Cito eum inducam (lege infra in commentariis).

Laeta etiam meminissem huius dulcis Martialis epigrammatis (IV 32) quod pulchra de poesis inmortalitate uersat:


Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
ut videatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.

Deciderat forte electri lacryma in apim, et deinde guttatim globulus factus fuerat, in quo quasi tumulo perlucido sepulta perspiciebatur apis.

Hoc pulchrum Martialis epigramma etiam in mentem mihi attulit illud "caput bouis" in fuco repertum et hoc aureum monile in Minotauri insula repertum et mira arte formatum:

Aureum monilem repertum in Chrysolakos (Malia): Duae apes ex aduerso dispositae sunt circum mellis guttam. Lege plura de Minoa metallica arte [Protopalatialis Aeuus (1900-1700 a.C.), 4.6 cm alt. (1 13/16")].

3 comentarios:

  1. Hodie ad meam inscriptionem cursualem missae sunt hae litterae allatae mihi ab meis dulcibus Maii apibus:

    "Cum gaudio nuper blogum tuum latinum inveni, quod valde placet (et placebit) legere. Ego magister latinitatis sacramque scripturam doceo in lycaeo catholico californiano..."

    Cum gaudio etiam ego legi haec Latina uerba tua, Ioannes, sed uellem ea legere cuncta in hoc blogo.

    Vale plurimum

    ResponderEliminar
  2. Ioannes Profestrici Sandrae sal.

    Gratias plurimas ago quod statim responsum misisti et mentionem de me fecisti in commentario tuo. Da veniam, quaeso,quod catenae ad blogum meum oblitus sum. Blogi locum est:

    septimanalatina.blogspot.com

    Etiam, velim te interrogare de origine latinitatis vivae tuae. Quomodo incepisti scribere et fortasse loqui cum aliis Latine scribentibus ac loquentibus?

    Gaudeo in commercio nostro incepto

    Valeas

    Ioannes

    ResponderEliminar
  3. Sandra Ioanni sal.

    Latine scribendi et loquendi meum studium natum est abhinc nonnullos annos, cum in Gades uenit professor Portualacrensis Eduardus Marcant Engelsing, "alter Cicero", inuitatus ab Iosepho Maria Maestre, moderator nostri inuestigationis academici gregis. Nunc Eduardus "Academiae Latinitati Fouendae" (ALF) moderator est.
    In nostra Facultate Philosophica et Litteraria alius sodalis, Ioachimus Pascual, Linguae Latinae Viuae sessiones ministrat et moderat Circulum Latinum Gaditanum, in praesenti clausum.

    Ego etiam gaudeo in nostro interretialium litterarum commercio quod spero fore ut in dies crescat nouis Linguae Latinae amantibus uelut Thersites et alii

    Vale plurimum

    ResponderEliminar